| In Graecorum theatris non omnia isdem rationibus | 5.7.1.1 |
| sunt facienda, quod primum in ima circinatione, ut in | |
| latino trigonorum iiii, in eo quadratorum trium anguli | |
| circinationis lineam tangunt, et cuius quadrati latus est | |
| proximum scaenae praeciditque curvaturam circinationis, | 5 |
| ea regione designatur finitio proscaenii. et ab ea regione | |
| ad extremam circinationem curvaturae parallelos linea de- | |
| signatur, in qua constituitur frons scaenae, per centrum- | |
| que orchestrae proscaenii regioni parallelos linea describi- | |
| tur, et qua secat circinationis lineas dextra ac sinistra, in | 10 |
| cornibus hemicycli centra signantur. et circino conlocato | |
| in dextra ab intervallo sinistro circumagitur circinatio ad | |
| proscaenii sinistram partem; item centro conlocato in si- | |
| nistro cornu ab intervallo dextro circumagitur ad proscaenii | |
| dextram partem. ita tribus centris hac descriptione am- | 2.1 |
| pliorem habent orchestram Graeci et scaenam recessiorem | |
| minoreque latitudine pulpitum, quod λογειον appellant, | |
| ideo quod <apud> eos tragici et comici actores in scaena | |
| peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram | 5 |
| praestant actiones; itaque ex eo scaenici et thymelici graece | |
| separatim nominantur. eius logei altitudo non minus de- | |
| bet esse pedum x, non plus duodecim. gradationes sca- | |
| larum inter cuneos et sedes contra quadratorum angulos | |
| dirigantur ad primam praecinctionem, a praecinctione | 10 |
| inter eas iterum mediae dirigantur, et ad summam quo- | |
| tiens praecinguntur, altero tanto semper amplificantur. | |
| Cum haec omnia summa cura sollertiaque explicata | 8.1.1 |
| sunt, tunc etiam diligentius est animadvertendum, uti sit | |
| electus locus, in quo leniter adplicet se vox neque repulsa | |
| resiliens incertas auribus referat significationes. sunt enim | |
| nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti de- | 5 |
| sonantes, qui graece dicuntur κατηχουντες, circumsonantes, | |
| qui apud eos nominantur περιηχουντες, item resonantes, | |
| qui dicuntur αντηχουντες, consonantesque, quos appellant | |
| συνηχουντας. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum | |
| est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis cor- | 10 |
| poribus repulsaque residens in imo opprimit insequentis | |
| vocis elationem; circumsonantes autem, in quibus circum- | 2.1 |
| vagando coacta exsolvens in medio sine extremis casibus | |
| sonans ibi extinguatur incerta verborum significatione; | |
| resonantes vero, in quibus, cum in solido tactu percussa | |
| resiliat, imagines exprimendo novissimos casus duplices | 5 |
| faciat auditu; item consonantes sunt, in quibus ab imis | |
| auxiliata cum incremento scandens egrediatur ad aures | |
| diserta verborum claritate. ita si in locorum electione | |
| fuerit diligens animadversio, emendatus erit prudentia | |
| ad utilitatem in theatris vocis effectus. formarum autem | 10 |
| descriptiones inter se discriminibus his erunt notatae, uti, | |
| quae Graecorum habent usus, ex quadratis designentur, | |
| latina e paribus lateribus trigonorum. ita his praescrip- | |
| tionibus qui voluerit uti, emendatas efficiet theatrorum | |
| perfectiones. | 15 |