Post scaenam porticus sunt constituendae, uti, cum 5.9.1.1
imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus,
quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxamentum habeant
ad comparandum. uti sunt porticus Pompeianae, itemque
Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et 5
exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themi-
stocles columnis lapideis dispositis navium malis et an-
temnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam in-
censum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit);
Smyrnae Stratoniceum; Trallibus porticus ex utraque parte 10
est scaenae supra stadium; ceterisque civitatibus, quae
diligentiores habuerunt architectos, circa theatra sunt
porticus et ambulationes. quae videntur ita oportere con- 2.1
locari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas
doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modu-
lationis perfectas. latitudines autem earum ita oportere
fieri videntur, uti, quanta altitudo columnae fuerit exterio- 5
ris, tantam latitudinem habeant ab inferiore parte colum-
narum extremarum ad medias et a medianis ad parietes,
qui circumcludunt porticus ambulationes. medianae autem
columnae quinta parte altiores sint quam exteriores, sed
aut ionico aut corinthio genere deformentur. columnarum 3.1
autem proportiones et symmetriae non erunt isdem ra-
tionibus, quibus in aedibus sacris scripsi; aliam enim in
deorum templis debent habere gravitatem, aliam in por-
ticibus et ceteris operibus subtilitatem. itaque si dorici 5
generis erunt columnae, dimetiantur earum altitudines
cum capitulis in partes xv. ex eis partibus una constitua-
tur et fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis operis
erit explicatio. et in imo columnae crassitudo fiat duorum
modulorum; intercolumnium quinque et moduli dimidia 10
parte; altitudo columnae praeter capitulum xiiii modulo-
rum; capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum
duorum et moduli sextae partis. ceteri operis modula-
tiones, uti in aedibus sacris in libro iiii scriptum est, ita
perficiantur. sin autem ionicae columnae fient, scapus 4.1
praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem
dividatur, et ex his una crassitudini columnae detur; <spira>
cum plintho dimidia crassitudine constituatur; capituli
ratio ita fiat, uti in libro tertio est demonstratum. si 5
corinthia erit, scapus et spira uti in ionica; capitulûm
autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita
habeant rationem. stylobatisque adiectio quae fit per
scamillos inpares, ex descriptione, quae supra scripta est
in libro tertio, sumatur. epistylia, coronae ceteraque om- 10
nia ad columnarum rationem ex scriptis voluminum su-
periorum explicentur.