| Media vero spatia, quae erunt subdiu inter porticus, | 5.9.5.1 |
| adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe ambula- | |
| tiones habent magnam salubritatem. et primum oculorum, | |
| quod ex viridibus subtilis et extenuatus aer propter mo- | |
| tionem corporis influens perlimat speciem et ita auferens | 5 |
| ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam spe- | |
| ciem relinquit; praeterea, cum corpus motionibus in am- | |
| bulatione calescat, umores ex membris aer exsugendo in- | |
| minuit plenitates extenuatque dissipando quod plus inest | |
| quam corpus potest sustinere. hoc autem ita esse ex eo | 6.1 |
| licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum | |
| fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his | |
| nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethris- | |
| que locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umi- | 5 |
| dis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in | |
| altitudinem tollit. ergo si ita videtur, uti in hypaethris | |
| locis ab aere umores ex corporibus exsugantur molestio- | |
| res, quemadmodum ex terra per nebulas videntur, non | |
| puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas sub- | 10 |
| diu hypaethrusque conlocari oporteat in civitatibus am- | |
| bulationes. eae autem uti sint semper siccae et non lu- | 7.1 |
| tosae, sic erit faciendum. fodiantur et exinaniantur quam | |
| altissime. dextra atque sinistra structiles cloacae fiant, | |
| inque earum parietibus, qui ad ambulationem spectaverint, | |
| tubuli instruantur inclinati fastigio. cloacis his perfectis | 5 |
| compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone | |
| eae ambulationes sternantur et exaequentur. ita propter | |
| carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas | |
| instructionem excipientur aquarum abundantiae, et ita | |
| siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes. | 10 |