| Praeterea in his operibus thensauri sunt civitatibus in | 5.9.8.1 |
| necessariis rebus a maioribus constituti. in conclusioni- | |
| bus enim reliqui omnes faciliores sunt apparatus quam | |
| lignorum. sal enim facile ante inportatur, frumenta pu- | |
| blice privatimque expeditius congeruntur, et si defit, hole- | 5 |
| ribus, carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris | |
| puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis | |
| excipiuntur. de lignatione, quae maxime necessaria est | |
| ad cibum coquendum, difficilis et molesta est apparatio, | |
| quod et tarde comportatur et plus consumitur. in eius- | 9.1 |
| modi temporibus tunc eae ambulationes aperiuntur et | |
| mensurae tributim singulis capitibus designantur. ita duas | |
| res egregias hypaethroe ambulationes praestant, unam in | |
| pace salubritatis, alteram in bello salutis. ergo his rationi- | 5 |
| bus ambulationum explicationes non solum post scaenam | |
| theatri, sed etiam omnium deorum templis effectae ma- | |
| gnas civitatibus praestare poterunt utilitates. | |
| Quoniam haec nobis satis videntur esse exposita, nunc | |
| insequentur balinearum dispositionum demonstrationes. | 10 |
| primum eligendus locus est quam calidissimus, id est | 10.1.1 |
| aversus ab septentrione et aquilone. ipsa autem caldaria | |
| tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem | |
| natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime | |
| tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum. | 5 |
| et item est animadvertendum, uti caldaria muliebria et | |
| virilia coniuncta et in isdem regionibus sint conlocata; | |
| sic enim efficietur, ut vasaria et hypocausis communis | |
| sit eorum utrisque. aenea supra hypocausim tria sunt | |
| componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, ter- | 10 |
| tium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in | |
| caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de fri- | |
| gidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque | |
| alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur. suspen- | 2.1 |
| surae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesqui- | |
| pedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocau- | |
| sim, uti pila, cum mittatur, non possit intro resistere, sed | |
| rursus redeat ad praefurnium ipsa per se; ita flamma | 5 |
| facilius pervagabitur sub suspensione. supraque laterculis | |
| besalibus pilae struantur ita dispositae, uti bipedales te- | |
| gulae possint supra esse conlocatae; altitudinem autem | |
| pilae habeant pedes duo. eaeque struantur argilla cum | |
| capillo subacta, supraque conlocentur tegulae bipedales, | 10 |
| quae sustineant pavimentum. concamarationes vero si ex | 3.1 |
| structura factae fuerint, erunt utiliores; sin autem con- | |
| tignationes fuerint, figlinum opus subiciatur. sed hoc ita | |
| erit faciendum. regulae ferreae aut arcus fiant, eaeque | |
| uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam cre- | 5 |
| berrimis; eaeque regulae sive arcus ita disponantur, uti | |
| tegulae sine marginibus sedere in duabus invehique pos- | |
| sint, et ita totae concamarationes in ferro nitentes sint | |
| perfectae. earumque camararum superiora coagmenta ex | |
| argilla cum capillo subacta liniantur; inferior autem pars, | 10 |
| quae ad pavimentum spectat, primum testa cum calce | |
| trullizetur, deinde opere albario sive tectorio poliatur. | |
| eaeque camarae in caldariis si duplices factae fuerint, | |
| meliorem habebunt usum; non enim a vapore umor cor- | |
| rumpere poterit materiem contignationis, sed inter duas | 15 |
| camaras vagabitur. magnitudines autem balneorum vi- | 4.1 |
| dentur fieri pro copia hominum * * * sint ita com- | |
| positae. quanta longitudo fuerit tertia dempta, latitudo | |
| sit, praeter scholam labri et alvei. labrum utique sub | |
| lumine faciundum videtur, ne stantes circum suis umbris | 5 |
| obscurent lucem. scholas autem labrorum ita fieri oportet | |
| spatiosas, uti, cum priores occupaverint loca circum, ex- | |
| pectantes reliqui recte stare possint. alvei autem lati- | |
| tudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, | |
| ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes. | 10 |
| laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario; eae- | 5.1 |
| que quam latae fuerint, tantam altitudinem habeant ad | |
| imam curvaturam hemisphaerii. mediumque lumen in | |
| hemisphaerio relinquatur, ex eoque clipeum aeneum catenis | |
| pendeat, per cuius reductiones et demissiones perficietur | 5 |
| sudationis temperatura. ipsumque ad circinum fieri opor- | |
| tere videtur, ut aequaliter a medio flammae vaporisque | |
| vis per curvaturae rotundationes pervagetur. |