| Nunc mihi videtur, tametsi non sint italicae consue- | 5.11.1.1 |
| tudinis palaestrarum aedificationes, traditae tamen, expli- | |
| care et, quemadmodum apud Graecos constituantur, mon- | |
| strare. in palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita | |
| sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulatio- | 5 |
| nis circumitionem, quod Graeci vocant διαυλον, ex quibus | |
| tres porticus simplices disponantur, quarta, quae ad meri- | |
| dianas regiones est conversa, duplex, uti, cum tempestates | |
| ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem | |
| pervenire. constituantur autem in tribus porticibus ex- | 2.1 |
| hedrae spatiosae, habentes sedes, in quibus philosophi, | |
| rhetores reliquique, qui studiis delectantur, sedentes dis- | |
| putare possint. in duplici autem porticu conlocentur haec | |
| membra: ephebeum in medio (hoc autem est exhedra am- | 5 |
| plissima cum sedibus) tertia parte longior sit quam lata; | |
| sub dextro coryceum, deinde proxime conisterium, a coni- | |
| sterio in versura porticus frigida lavatio, quam Graeci | |
| λουτρον vocitant; ad sinistram ephebei elaeothesium, | |
| proxime autem elaeothesium frigidarium, ab eoque iter | 10 |
| in propnigeum in versura porticus. proxima autem in- | |
| trorsus e regione frigidarii conlocetur concamerata su- | |
| datio longitudine duplex quam latitudo, quae habeat in | |
| versuris ex una parte laconicum ad eundem modum, uti | |
| quam supra scriptum est, compositum, ex adverso laconici | 15 |
| caldam lavationem. in palaestra peristylia, quemadmodum | |
| supra scriptum est, ita debent esse [perfecta] distributa. | |
| extra autem disponantur porticus tres, una ex peristylo | 3.1 |
| exeuntibus, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus | |
| una, quae spectaverit ad septentrionem, perficiatur duplex | |
| amplissima latitudine, altera simplex, ita factae, uti in par- | |
| tibus, quae fuerint circa parietes et quae erit ad colum- | 5 |
| nas, margines habeant uti semitas non minus pedum | |
| denûm mediumque excavatum, uti gradus sint in descensu | |
| marginibus sesquipedem ad planitiem, quae planities sit | |
| non minus pedes xii; ita qui vestiti ambulaverint circum | |
| in marginibus, non inpedientur ab unctis se exercentibus. | 10 |
| haec autem porticus ξυστος apud Graecos vocitatur, quod | 4.1 |
| athletae per hiberna tempora in tectis stadiis exercentur. | |
| proxime autem xystum et duplicem porticum designentur | |
| hypaethroe ambulationes, quas Graeci παραδρομιδας, nostri | |
| xysta appellant, in quas per hiemem ex xysto sereno | 5 |
| caelo athletae prodeuntes exercentur. faciunda autem | |
| xysta sic videntur, ut sint inter duas porticus silvae aut | |
| platanones, et in his perficiantur inter arbores ambula- | |
| tiones ibique ex opere signino stationes. post xystum | |
| autem stadium ita figuratum, ut possint hominum copiae | 10 |
| cum laxamento athletas certantes spectare. |