| Quae in moenibus necessaria videbantur esse, ut apte | 5.11.4.12 |
| disponantur, perscripsi. de opportunitate autem portuum | 12.1.1 |
| non est praetermittendum sed, quibus rationibus tueantur | |
| naves in his ab tempestatibus, explicandum. hi autem na- | |
| turaliter si sint bene positi habeantque acroteria sive | |
| promunturia procurrentia, ex quibus introrsus curvaturae | 5 |
| sive versurae ex loci natura fuerint conformatae, maximas | |
| utilitates videntur habere. circum enim porticus sive na- | |
| valia sunt facienda sive ex porticibus aditus <ad> emporia, | |
| turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae | |
| traduci per machinas possint. | 10 |
| Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad | 2.1 |
| tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur | |
| esse faciendum, uti, si nullum flumen in his locis inpedi- | |
| erit sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte | |
| structuris sive aggeribus expediantur progressus, et ita | 5 |
| conformandae portuum conclusiones. eae autem structu- | |
| rae, quae in aqua sunt futurae, videntur sic esse faciendae, | |
| uti portetur pulvis a regionibus, quae sunt a Cumis con- | |
| tinuatae ad promunturium Minervae, isque misceatur, | |
| uti in mortario duo ad unum respondeant. deinde tunc | 3.1 |
| in eo loco, qui definitus erit, arcae stipitibus robusteis et | |
| catenis inclusae in aquam demittendae destinandaeque | |
| firmiter; deinde inter ea extrastilis inferior pars sub aqua | |
| exaequanda et purganda, et caementis ex mortario materia | 5 |
| mixta, quemadmodum supra scriptum est, ibi congerendum, | |
| doneque compleatur structurae spatium, quod fuerit inter | |
| arcas. hoc autem munus naturale habent ea loca, quae | |
| supra scripta sunt. |