| Sin autem propter fluctus aut impetus aperti pelagi | 5.12.3.10 |
| destinae arcas non potuerint continere, tunc ab ipsa terra | |
| sive crepidine pulvinus quam firmissime struatur, isque | |
| pulvinus exaequata struatur planitia minus quam dimidiae | |
| partis, reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus | |
| habeat. deinde ad ipsam aquam et latera pulvino circiter | 4.1 |
| sesquipedales margines struantur aequilibres ex planitia, | |
| quae est supra scripta; tunc proclinatio ea impleatur ha- | |
| rena et exaequetur cum margine et planitia pulvini. deinde | |
| insuper eam exaequationem pila, quam magna constituta | 5 |
| fuerit, ibi struatur; eaque, cum erit extructa, relinquatur | |
| ne minus duos menses, ut siccescat. tunc autem suc- | |
| cidatur margo, quae sustinet harenam; ita harena fluc- | |
| tibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem. hac | |
| ratione, quotienscumque opus fuerit, in aquam poterit | 10 |
| esse progressus. | |
| In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationi- | 5.1 |
| bus erit faciendum, uti arcae duplices relatis tabulis et | |
| catenis conligatae in eo loco, qui finitus erit, constituantur, | |
| et inter destinas creta in aeronibus ex ulva palustri factis | |
| calcetur. cum ita bene calcatum et quam densissime | 5 |
| fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui | |
| ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi | |
| inter saeptiones fundamenta fodiantur. si terrena erunt, | |
| usque ad solidum, crassiora quam qui murus supra futu- | |
| rus erit, et tunc structura ex caementis calce et harena | 10 |
| compleantur. sin autem mollis locus erit, palis ustilatis | 6.1 |
| alneis aut oleagineis configantur et carbonibus com- | |
| pleantur, quemadmodum in theatrorum et muri fundatio- | |
| nibus est scriptum. deinde tunc quadrato saxo murus | |
| ducatur iuncturis quam longissimis, uti maxime medii la- | 5 |
| pides coagmentis contineantur. tunc, qui locus erit inter | |
| murum, ruderatione sive structura compleatur. ita erit | |
| uti possit turris insuper aedificari. |