| His perfectis navaliorum ea erit ratio, ut constituantur | 5.12.7.1 |
| spectantia maxime ad septentrionem; nam meridianae | |
| regiones propter aestus cariem, tineam, teredines reliqua- | |
| que bestiarum nocentium genera procreant alendoque | |
| conservant. eaque aedificia minime sunt materianda prop- | 5 |
| ter incendia. de magnitudinibus autem finitio nulla debet | |
| esse, sed faciunda ad maximum navium modum, uti, etsi | |
| maiores naves subductae fuerint, habeant cum laxamento | |
| ibi conlocationem. | |
| Quae necessaria ad utilitatem in civitatibus publicorum | 10 |
| locorum succurrere mihi potuerunt, quemadmodum con- | |
| stituantur et perficiantur, in hoc volumine scripsi; priva- | |
| torum autem aedificiorum utilitates et eorum symmetrias | |
| insequenti volumine ratiocinabor. |