| LIBER SEXTUS | |
| Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus | 6.pr.1.1 |
| ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica sche- | |
| mata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur: 'bene | |
| speremus! hominum enim vestigia video.' statimque in | |
| oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium devenit, | 5 |
| ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, | |
| ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerunt, | |
| et vestitum et cetera, quae opus essent ad victum, prae- | |
| staret. cum autem eius comites in patriam reverti volu- | |
| issent interrogarentque eum, quidnam vellet domum re- | 10 |
| nuntiari, tunc ita mandavit dicere: eiusmodi possessiones | |
| et viatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio | |
| una possent enatare. namque ea vera praesidia sunt | 2.1 |
| vitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua neque pu- | |
| blicarum rerum mutatio neque belli vastatio potest nocere. | |
| non minus eam sententiam augendo Theophrastus, hor- | |
| tando doctos potius esse quam pecuniae confidentes, ita | 5 |
| ponit: doctum ex omnibus solum neque in alienis locis | |
| peregrinum neque amissis familiaribus et necessariis in- | |
| opem amicorum, sed in omni civitate esse civem difficiles- | |
| que fortunae sine timore posse despicere casus; at qui | |
| non doctrinarum sed felicitatis praesidiis putaret se esse | 10 |
| vallatum, labidis itineribus vadentem non stabili sed in- | |
| firma conflictari vita. Epicurus vero non dissimiliter ait: | 3.1 |
| pauca sapientibus fortunam tribuere, quae autem maxima | |
| et necessaria sunt, animi mentisque cogitationibus guber- | |
| nari. haec ita etiam plures philosophi dixerunt. non | |
| minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripserunt, | 5 |
| easdem sententias versibus in scaena pronuntiaverunt, ut | |
| Crates, Chionides, Aristophanes, maxime etiam cum his | |
| Alexis, qui Athenienses ait oportere ideo laudari, quod | |
| omnium Graecorum leges cogunt parentes <ali> a liberis, | |
| Atheniensium non omnes nisi eos, qui liberos artibus eru- | 10 |
| dissent. omnia enim munera fortunae cum dantur, ab ea | |
| faciliter adimuntur; disciplinae vero coniunctae cum ani- | |
| mis nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad | |
| summum exitum vitae. itaque ego maximas infinitasque | 4.1 |
| parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium | |
| legem probantes me arte erudiendum curaverunt, et ea, | |
| quae non potest esse probata sine litteratura encyclioque | |
| doctrinarum omnium disciplina. cum ergo et parentium | 5 |
| cura et praeceptorum doctrinis auctas haberem copias | |
| disciplinarum, philologis et philotechinis rebus commen- | |
| tariorumque scripturis me delectans eas possessiones ani- | |
| mo paravi, e quibus haec est fructuum summa: nullas plus | |
| habendi esse necessitates eamque esse proprietatem, divi- | 10 |
| tiarum maxime nihil desiderare. sed forte nonnulli haec | |
| levia iudicantes putant eos esse sapientes, qui pecunia | |
| sunt copiosi. itaque plerique ad id propositum conten- | |
| dentes audacia adhibita cum divitiis etiam notitiam sunt | |
| consecuti. ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam | 5.1 |
| ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona | |
| fama quam abundantiam cum infamia sequendam probavi. | |
| ideo notities parum est adsecuta. sed tamen his volumi- | |
| nibus editis, ut spero, etiam posteris ero notus. neque | 5 |
| est mirandum, quid ita pluribus sim ignotus. ceteri archi- | |
| tecti rogant et ambiunt, ut architectent; mihi autem a | |
| praeceptoribus est traditum: rogatum, non rogantem opor- | |
| tere suscipere curam, quod ingenuus color movetur pu- | |
| dore petendo rem suspiciosam. nam beneficium dantes, | 10 |
| non accipientes ambiuntur. quid enim putemus suspicari, | |
| qui rogetur de patrimonio sumptus faciendos committere | |
| gratiae petentis, nisi praedae compendiique eius causa | |
| iudicet faciundum? itaque maiores primum a genere pro- | 6.1 |
| batis operam tradebant architectis, deinde quaerebant, si | |
| honeste essent educati, ingenuo pudori, non audaciae pro- | |
| tervitatis permittendum iudicantes. ipsi autem artifices | |
| non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos et eos viros | 5 |
| bonos instituebant, quibus tantarum rerum fidei pecuniae | |
| sine dubitatione permitterentur. |