| Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantae | 6.pr.6.8 |
| disciplinae magnitudinem iactari et ab îs, qui non modo | |
| architecturae sed omnino ne fabricae quidem notitiam | 10 |
| habent, non possum non laudare patres familiarum eos, | |
| qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes ita | |
| iudicant: si inperitis sit committendum, ipsos potius di- | |
| gniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam pe- | |
| cuniae consumere summam. itaque nemo artem ullam | 7.1 |
| aliam conatur domi facere, uti sutrinam, fullonicam aut | |
| ex ceteris, quae sunt faciliores, nisi architecturam, ideo | |
| quod, qui profitentur, non arte vera sed falso nominantur | |
| architecti. quas ob res corpus architecturae rationesque | 5 |
| eius putavi diligentissime conscribendas, opinans munus | |
| omnibus gentibus non ingratum futurum. igitur, quoniam | |
| in quinto de opportunitate communium operum perscripsi, | |
| in hoc volumine privatorum aedificiorum ratiocinationes | |
| et commensus symmetriarum explicabo. | 10 |
| Haec autem ita erunt recte disposita, si primo animad- | 1.1.1 |
| versum fuerit, quibus regionibus aut quibus inclinationibus | |
| mundi constituantur. namque aliter Aegypto, aliter Hi- | |
| spania, non eodem modo Ponto, dissimiliter Romae, item | |
| ceteris terrarum et regionum proprietatibus oportere vi- | 5 |
| dentur constitui genera aedificiorum, quod alia parte solis | |
| cursu premitur tellus, alia longe ab eo distat, alia per | |
| medium temperatur. igitur, uti constitutio mundi ad terrae | |
| spatium inclinatione signiferi circuli et solis cursu dispa- | |
| ribus qualitatibus naturaliter est conlocata, ad eundem | 10 |
| modum etiam ad regionum rationes caelique varietates | |
| videntur aedificiorum debere dirigi conlocationes. sub | 2.1 |
| septentrione aedificia testudinata et maxime conclusa et | |
| non patentia, sed conversa ad calidas partes oportere fieri | |
| videntur. contra autem sub impetu solis meridianis re- | |
| gionibus, quod premuntur a calore, patentiora conversa- | 5 |
| que ad septentrionem et aquilonem sunt faciunda. ita, | |
| quod ultra natura laedit, arte erit emendandum. item re- | |
| liquis regionibus ad eundem modum <debet> temperari, | |
| quemadmodum caelum est ad inclinationem mundi con- | |
| locatum. | 10 |