| Haec autem ex natura rerum sunt animadvertenda et | 6.1.3.1 |
| consideranda atque etiam ex membris corporibusque gen- | |
| tium observanda. namque sol quibus locis mediocriter | |
| profundit vapores, in his conservat corpora temperata; | |
| quaeque proxime currendo deflagrat, eripit exurendo tem- | 5 |
| peraturam umoris; contra vero refrigeratis regionibus, | |
| quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus | |
| umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umo- | |
| rem efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus gra- | |
| viores. ex eo quoque, <quae> sub septentrionibus nutriun- | 10 |
| tur gentes, inmanibus corporibus, candidis coloribus, di- | |
| recto capillo et rufo, oculis caesis, sanguine multo ab | |
| umoris plenitate caelique refrigerationibus sunt confor- | |
| mati; qui autem sunt proximi ad axem meridianum sub- | 4.1 |
| iectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, | |
| crispo capillo, oculis nigris, [cruribus validis,] sanguine | |
| exiguo solis impetu perficiuntur. itaque etiam propter | |
| sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistere, sed | 5 |
| ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita sunt | |
| eorum membra cum fervore; itemque corpora, quae nascun- | |
| tur sub septentrione, a febri sunt timidiora et inbecilla, | |
| sanguinis autem abundantia ferro resistunt sine timore. | |
| Non minus sonus vocis in generibus gentium dispares | 5.1 |
| et varias habet qualitates, ideo quod terminatio orientis | |
| et occidentis circa terrae librationem, qua dividitur pars | |
| superior et inferior mundi, habere videtur libratam natu- | |
| rali modo circumitionem, quam etiam mathematici οριζοντα | 5 |
| dicunt. igitur cum id habemus certum ab imo sustinens, | |
| ab labro, quod est in regione septentrionali, linea tra- | |
| iecta ad id, quod est supra meridianum axem, ab eoque | |
| altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, qui | |
| est post stellas septentrionum, sine dubitatione animad- | 10 |
| vertemus ex eo esse schema trigonii mundo, uti organi, | |
| quam σαμβυκην Graeci dicunt. itaque quod est spatium | 6.1 |
| proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, | |
| sub eo loco quae sunt nationes, propter brevitatem alti- | |
| tudinis ad mundum sonitum vocis faciunt tenuem et acu- | |
| tissimum, uti in organo chorda, quae est proxima angulo. | 5 |
| secundum eam autem reliquae ad mediam Graeciam re- | |
| missiones efficiunt in nationibus sonorum scansione. item | |
| a medio in ordinem crescendo ad extremos septentriones | |
| sub altitudines caeli nationum spiritus sonitibus gravio- | |
| ribus a natura rerum exprimuntur. ita videtur mundi | 10 |
| conceptio tota propter inclinationem consonantissime per | |
| solis temperaturam ad harmoniam esse composita. igitur | 7.1 |
| quae nationes sunt inter axis meridiani cardinem ac sep- | |
| tentrionalis medio positae, uti in diagrammate musico | |
| medianae vocis habent sonitum in sermone; quaeque pro- | |
| gredientibus ad septentrionem sunt nationes, quod altio- | 5 |
| res habent distantias mundi, spiritus vocis habentes umore | |
| repulsos ad hypatas et proslambanomenon, a natura rerum | |
| sonitu graviore coguntur uti; eadem ratione <e> medio | |
| progredientibus ad meridiem gentes paranetarum <neta- | |
| rum>que acutissimam sonitus vocis perficiunt tenuitatem. | 10 |
| hoc autem verum esse, ex umidis naturae locis graviora | 8.1 |
| fieri et ex fervidis acutiora, licet ita experiendo animad- | |
| vertere. calices duo in una fornace aeque cocti aequoque | |
| pondere ad crepitumque uno sonitu sumantur. ex his | |
| unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur; | 5 |
| tunc utrique tangantur. cum enim ita factum fuerit, | |
| largiter inter eos sonitus discrepabit, aequoque pondere | |
| non poterunt esse. ita et hominum corpora uno genere | |
| figurationis et una mundi coniunctione concepta alia | |
| propter regionis ardorem acutum spiritum aeris ex- | 10 |
| primunt acutum, alia propter umoris abundantiam gravis- | |
| simas effundunt sonorum qualitates. |