| Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex | 6.1.9.1 |
| acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad | |
| consiliorum cogitationes; septentrionales autem gentes | |
| infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore | |
| refrigeratae stupentes habent mentes. hoc autem ita esse | 5 |
| a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum ex- | |
| haustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime | |
| moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab | |
| mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore. ita | |
| non est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum | 10 |
| mentes, refrigeratus autem contra tardiores. cum sint | 10.1 |
| autem meridiane nationes animis acutissimis infinitaque | |
| sollertia consiliorum, simul ut ad fortitudinem ingrediun- | |
| tur, ibi succumbunt, quod habent exsuctas ab sole ani- | |
| morum virtutes; qui vero refrigeratis nascuntur regio- | 5 |
| nibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt magnis | |
| virtutibus sine timore, sed tarditate animi sine conside- | |
| rantia inruentes sine sollertia suis consiliis refragantur. | |
| cum ergo haec ita sint ab natura rerum in mundo con- | |
| locata et omnes nationes inmoderatis mixtionibus dispa- | 10 |
| ratae, veros inter spatium totius orbis terrarum regiones- | |
| que medio mundi populus Romanus possidet fines. namque | 11.1 |
| temperatissimae ad utramque partem et corporum mem- | |
| bris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia | |
| gentes. quemadmodum enim Iovis stella inter Martis fer- | |
| ventissimam et Saturni frigidissimam media currens tem- | 5 |
| peratur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meri- | |
| dianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et | |
| invictas habet laudes. itaque consiliis refringit barbarorum | |
| virtutes, forti manu meridianorum cogitationes. ita divina | |
| mens civitatem populi Romani egregia temperataque re- | 10 |
| gione conlocavit, uti orbis terrarum imperii potiretur. | |
| quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus | 12.1 |
| caeli variis generibus sint comparatae, ut etiam naturae | |
| gentium disparibus animis et corporum figuris qualita- | |
| tibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque | |
| rationes ad nationum gentiumque proprietates apte dis- | 5 |
| tribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem | |
| et expeditam monstrationem. |