| Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab | 6.1.12.8 |
| natura rerum dispositas animadvertere, exposui et, quem- | |
| admodum ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat | 10 |
| [ad gentium figuras] constituere aedificiorum qualitates, | |
| dixi; itaque nunc singulorum generum in aedificiis com- | |
| mensus symmetriarum et universos et separatos breviter | |
| explicabo. | |
| Nulla architecto maior cura esse debet, nisi uti pro- | 2.1.1 |
| portionibus ratae partis habeant aedificia rationum ex- | |
| actiones. cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit | |
| et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acu- | |
| minis est proprium providere ad naturam loci aut usum | 5 |
| aut speciem <detractionibus aut> adiectionibus tempe- | |
| raturas <et> efficere, cum de symmetria sit detractum | |
| aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in | |
| aspectuque nihil desideretur. alia enim ad manum species | 2.1 |
| esse videtur, alia in excelso, non eadem in concluso, dis- | |
| similis in aperto, in quibus magni iudicii est opera, quid | |
| tandem sit faciundum. non enim veros videtur habere | |
| visus effectus, sed fallitur saepius iudicio ab eo mens. | 5 |
| quemadmodum etiam in scaenis pictis videntur colum- | |
| narum proiecturae, mutulorum ecphorae, signorum figurae | |
| prominentes, cum sit tabula sine dubio ad regulam plana. | |
| similiter in navibus remi, cum sint sub aqua directi, tamen | |
| oculis infracti videntur; et quatenus eorum partes tangunt | 10 |
| summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt, directi, | |
| cum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam | |
| raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes | |
| imagines ad summam aquae planitiem, atque eae ibi com- | |
| motae efficere videntur infractum remorum oculis aspec- | 15 |
| tum. hoc autem sive simulacrorum inpulsu seu radiorum | 3.1 |
| ex oculis effusionibus, uti physicis placet, videmus, utra- | |
| que ratione videtur ita esse, uti falsa iudicia oculorum | |
| habeat aspectus. cum ergo, quae sunt vera, falsa videan- | 4.1 |
| tur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non | |
| puto oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut | |
| necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant, | |
| sed ita, uti nihil in his operibus desideretur. haec autem | 5 |
| etiam ingeniorum acuminibus, non solum doctrinis effi- | |
| ciuntur. igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, | 5.1 |
| [a qua sumatur sine dubitatione commutatio] deinde ex- | |
| plicetur operis futuri locorum imum spatium longitudinis | |
| <et latitudinis>, cuius cum semel constituta fuerit magni- | |
| tudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, | 5 |
| uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius. | |
| de qua, quibus rationibus efficiatur, est mihi pronuntian- | |
| dum, primumque de cavis aedium, uti fieri debeant, dicam. |