| Cava aedium quinque generibus sunt distincta, quorum | 6.3.1.1 |
| ita figurae nominantur: tuscanicum, corinthium, tetrastylon, | |
| displuviatum, testudinatum. tuscanica sunt, in quibus tra- | |
| bes in atrii latitudine traiectae habeant interpensiva et | |
| collicias ab angulis parietum ad angulos tignorum inter- | 5 |
| currentes, item asseribus stillicidiorum in medium com- | |
| pluvium deiectus. in corinthiis isdem rationibus trabes | |
| et compluvia conlocantur, sed a parietibus trabes rece- | |
| dentes in circumitionis circa columnas componuntur. te- | |
| trastyla sunt, quae subiectis sub trabibus angularibus co- | 10 |
| lumnis et utilitatem trabibus et firmitatem praestant, | |
| quod neque ipsae magnum impetum coguntur habere | |
| neque ab interpensivis onerantur. displuviata autem sunt, | 2.1 |
| in quibus deliquiae arcam sustinentes stillicidia reiciunt. | |
| haec hibernaculis maxime praestant utilitates, quod com- | |
| pluvia eorum erecta non obstant luminibus tricliniorum. | |
| sed ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod | 5 |
| circa parietes stillicidia defluentia, cum tument fistulae, | |
| quae non celeriter recipiunt ex canalibus aquam defluentem | |
| itaque redundantes restagnant, et intestinum et parietes in | |
| eis generibus aedificiorum corrumpunt. testudinata vero | |
| ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignatio- | 10 |
| nibus supra spatiosae redduntur habitationes. | |
| Atriorum vero latitudines ac longitudines tribus gene- | 3.1 |
| ribus formantur. et primum genus distribuitur, uti, longi- | |
| tudo cum in quinque partes divisa fuerit, tres partes lati- | |
| tudini dentur; alterum, cum in tres partes dividatur, duae | |
| partes latitudini tribuantur; tertium, uti latitudo in qua- | 5 |
| drato paribus lateribus describatur inque eo quadrato dia- | |
| gonios linea ducatur, et quantum spatium habuerit ea | |
| linea diagonii, tanta longitudo atrio detur. altitudo eo- | 4.1 |
| rum, quanta longitudo fuerit quarta dempta, sub trabes | |
| extollatur; reliquum lacunariorum et arcae supra trabes | |
| spatio tribuatur. |