| Alis dextra ac sinistra latitudinis <spatium>, cum sit atrii | 6.3.4.5 |
| longitudo ab xxx pedibus ad pedes xl, ex tertia parte eius | |
| constituatur. ab xl ad pedes l longitudo dividatur in | |
| partes tres <semis>, ex his una pars alis detur. cum autem | |
| erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta, quarta | |
| pars longitudinis alis tribuatur. a pedibus lx ad lxxx | 10 |
| longitudo dividatur in partes quattuor et dimidiam, ex | |
| his una pars fiat alarum latitudo. a pedibus octoginta | |
| ad pedes centum in quinque partes divisa longitudo iu- | |
| stam constituerit latitudinem alarum. trabes earum limi- | |
| nares ita altae ponantur, ut altitudines latitudinibus sint | 15 |
| aequales. imagines cum suis ornamentis ad latitudinem | |
| alarum sint constitutae. | |
| Tablinum, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta | 5.1 |
| tertia eius spatio reliquum tribuatur. si erit ab pedibus | |
| xxx ad xl, ex atrii latitudine tablino dimidium tribuatur. | |
| cum autem ab xl ad lx, latitudo dividatur in partes | |
| quinque, ex his duae tablino constituantur. non enim | 5 |
| atria minora maioribus easdem possunt habere symme- | |
| triarum rationes. si enim maiorum symmetriis utemur | |
| in minoribus, neque tablina neque alae utilitatem poterunt | |
| habere, sin autem minorum in maioribus utemur, vasta | |
| et inmania in his ea erunt membra. itaque generatim | 10 |
| magnitudinum rationes exquisitas et utilitati et aspectui | |
| conscribendas putavi. altitudo tablini ad trabem adiecta | 6.1 |
| latitudinis octava constituatur. lacunaria eius tertia lati- | |
| tudinis ad altitudinem adiecta extollantur. | |
| Fauces minoribus atriis e tablini latitudine dempta | |
| tertia, maioribus dimidia constituantur. | 5 |
| Latitudines ostiorum ad altitudinem; si dorica erunt, uti | |
| dorica, si ionica erunt, uti ionica perficiantur, quem- | |
| admodum de thyromatis in quarto libro rationes symme- | |
| triarum sunt expositae. |