| Compluvii lumen latum latitudinis atrii ne minus quarta, | 6.3.6.10 |
| ne plus tertia parte relinquatur; longitudo, uti atrii pro | |
| rata parte fiat. | |
| Peristyla autem in transverso tertia parte longiora | 7.1 |
| sint quam introrsus. columnae tam altae quam porticus | |
| latae fuerint peristyliorum; intercolumnia ne minus trium, | |
| ne plus quattuor columnarum crassitudine inter se distent. | |
| sin autem dorico more in peristylo columnae erunt fa- | 5 |
| ciundae, uti in quarto libro de doricis scripsi, ita moduli | |
| sumantur, et ad eos modulos triglyphorumque rationes | |
| disponantur. | |
| Tricliniorum quanta latitudo fuerit, bis tanta longitudo | 8.1 |
| fieri debebit. altitudines omnium conclaviorum, quae | |
| oblonga fuerint, sic habere debent rationem, uti longi- | |
| tudinis et latitudinis mensura componatur et ex ea summa | |
| dimidium sumatur, et quantum fuerit, tantum altitudini | 5 |
| detur. sin autem exhedrae aut oeci quadrati fuerint, lati- | |
| tudinis dimidia addita altitudines educantur. pinacothecae | |
| uti exhedrae amplis magnitudinibus sunt constituendae. | |
| oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii vocantur lati- | |
| tudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae | 10 |
| scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter colum- | |
| narum interpositiones spatiosiores constituantur. inter | 9.1 |
| corinthios autem et aegyptios hoc erit discrimen. corin- | |
| thii simplices habent columnas aut in podio positas aut | |
| in imo; supraque habent epistylia et coronas aut ex inte- | |
| stino opere aut albario, praeterea supra coronas curva lacu- | 5 |
| naria ad circinum delumbata. in aegyptiis autem supra | |
| columnas epistylia et ab epistyliis ad parietes, qui sunt | |
| circa, inponenda est contignatio, supra coaxationem pavi- | |
| mentum, subdiu ut sit circumitus. deinde supra epistylium | |
| ad perpendiculum inferiorum columnarum inponendae | 10 |
| sunt minores quarta parte columnae. supra earum epi- | |
| stylia et ornamenta lacunariis ornantur, et inter columnas | |
| superiores fenestrae conlocantur; ita basilicarum ea simi- | |
| litudo, non corinthiorum tricliniorum videtur esse. fiunt | 10.1 |
| autem etiam non italicae consuetudinis oeci, quos Graeci | |
| cyzicenos appellant. hi conlocantur spectantes ad septen- | |
| trionem et maxime viridia prospicientes, valvasque habent | |
| in medio. ipsi autem sunt ita longi et lati, uti duo tri- | 5 |
| clinia cum circumitionibus inter se spectantia possint esse | |
| conlocata, habentque dextra ac sinistra lumina fene- | |
| strarum valvata, uti de lectis per spatia fenestrarum vi- | |
| ridia prospiciantur. altitudines eorum dimidia latitudinis | |
| addita constituuntur. | 10 |