| In his aedificiorum generibus omnes sunt faciendae | 6.3.11.1 |
| earum symmetriarum rationes, quae sine inpeditione loci | |
| fieri poterunt, luminaque, parietum altitudinibus si non | |
| obscurabuntur, faciliter erunt explicata; sin autem in- | |
| pedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit | 5 |
| ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut ad- | |
| iectiones fiant, uti non dissimiles veris symmetriis per- | |
| ficiantur venustates. | |
| Nunc explicabimus, quibus proprietatibus genera aedi- | 4.1.1 |
| ficiorum ad usum et caeli regiones aptas debeant spectare. | |
| hiberna triclinia et balnearia ad occidentem hibernum | |
| spectent, ideo quod vespertino lumine opus est uti, prae- | |
| terea quod etiam sol occidens adversus habens splendorem, | 5 |
| calorem remittens efficit vespertino tempore regionem | |
| tepidiorem. cubicula et bybliothecae ad orientem spec- | |
| tare debent; usus enim matutinum postulat lumen, item | |
| in bybliothecis libri non putrescent. nam quaecumque ad | |
| meridiem et occidentem spectant, ab tineis et umore libri | 10 |
| vitiantur, quod venti umidi advenientes procreant eas et | |
| alunt infundentesque umidos spiritus pallore volumina | |
| corrumpunt. triclinia verna et autumnalia ad orientem; | 2.1 |
| tum enim praetenta luminibus adversus solis impetus pro- | |
| grediens ad occidentem efficit ea temperata ad id tem- | |
| pus, quo his solitum est uti. aestiva ad septentrionem, | |
| quod ea regio, [non] ut reliquae per solstitium propter | 5 |
| calorem efficiuntur aestuosae, eo quod est aversa a solis | |
| cursu, semper refrigerata et salubritatem et voluptatem | |
| in usu praestat. non minus pinacothecae et plumariorum | |
| textrina pictorumque officinae, uti colores eorum in opere | |
| propter constantiam luminis inmutata permaneant quali- | 10 |
| tate. |