| Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc | 6.5.1.1 |
| etiam animadvertendum est, quibus rationibus privatis | |
| aedificiis propria loca patribus familiarum et quem- | |
| admodum communia cum extraneis aedificari debeant. | |
| namque ex his quae propria sunt, in ea non est potestas | 5 |
| omnibus intro eundi nisi invitatis, quemadmodum sunt | |
| cubicula, triclinia, balneae ceteraque, quae easdem habent | |
| usus rationes. communia autem sunt, quibus etiam in- | |
| vocati suo iure de populo possunt venire, id est vestibula, | |
| cava aedium, peristylia, quaeque eundem habere possunt | 10 |
| usum. igitur îs, qui communi sunt fortuna, non necessaria | |
| magnifica vestibula nec tabulina neque atria, quod aliis | |
| officia praestant ambiundo neque ab aliis ambiuntur. qui | 2.1 |
| autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis | |
| stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae | |
| ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad ele- | |
| gantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda. item | 5 |
| feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et | |
| ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora | |
| et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, | |
| qui honores magistratusque gerundo praestare debent | |
| officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria | 10 |
| et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores | |
| ad decorem maiestatis perfectae; praeterea bybliothecas, | |
| pinacothecas, basilicas non dissimili modo quam publi- | |
| corum operum magnificentia <habeant> comparatas, quod | |
| in domibus eorum saepius et publica consilia et privata | 15 |
| iudicia arbitriaque conficiuntur. ergo si his rationibus | 3.1 |
| ad singulorum generum personas, uti in libro primo de | |
| decore est scriptum, ita disposita erunt aedificia, non erit | |
| quod reprehendatur; habebunt enim ad omnes res com- | |
| modas et emendatas explicationes. earum autem rerum | 5 |
| non solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam | |
| ruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuis | |
| solent esse, ruri ab pseudourbanis statim peristylia, deinde | |
| tunc atria habentia circum porticus pavimentatas spec- | |
| tantes ad palaestras et ambulationes. | 10 |