| Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim | 6.5.3.11 |
| perscribere, proposui; nunc rusticorum expeditionum <ap- | |
| parationes>, ut sint ad usum commodae quibusque ratio- | |
| nibus conlocare oporteat eas, dicam. | |
| Primum de salubritatibus, uti in primo volumine de | 6.1.1 |
| moenibus conlocandis scriptum est, regiones aspiciantur | |
| et ita villae conlocentur. magnitudines earum ad modum | |
| agri copiasque fructuum comparentur. chortes magnitu- | |
| dinesque earum ad pecorum numerum, atque quot iuga | 5 |
| boum opus fuerit ibi versari, ita finiantur. in chorte | |
| culina quam calidissimo loco designetur. coniuncta autem | |
| habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis | |
| caeli regionem spectent, ideo quod boves lumen et ignem | |
| spectando horridi non fiunt; item agricolae religione | 10 |
| inpediti non putant oportere aliam regionem caeli boves | |
| spectare nisi ortum solis. bubilium autem debent esse | 2.1 |
| latitudines nec minores pedum denûm nec maiores quin- | |
| denûm; longitudo, uti singula iuga ne minus pedes occupent | |
| septenos. balnearia item coniuncta sint culinae; ita enim | |
| lavationi rusticae ministratio non erit longe. torcular | 5 |
| item proximum sit culinae; ita enim ad molarios fructus | |
| commoda erit ministratio. habeatque coniunctam vinariam | |
| cellam habentem ab septentrione lumina fenestrarum; cum | |
| enim alia parte habuerit, qua sol calfacere possit, vinum, | |
| quod erit in ea cella, confusum ab calore efficietur in- | 10 |
| becillum. olearia autem ita est conlocanda, ut habeat a | 3.1 |
| meridie calidisque regionibus lumen; non enim debet oleum | |
| congelari, sed tepore caloris extenuari. magnitudines autem | |
| earum ad fructuum rationem et numerum doliorum sunt | |
| faciundae, quae, cum sint cullearia, per medium occupare | 5 |
| debent pedes quaternos. ipsum autem torcular, si non | |
| cocleis torquetur sed vectibus et prelo premitur, ne minus | |
| longum pedes xl constituatur; ita enim erit vectiario | |
| spatium expeditum. latitudo eius ne minus pedum senûm | |
| denûm; nam sic erit ad prelum opus facientibus libera | 10 |
| versatio et expedita. sin autem duobus prelis loco opus | |
| fuerit, quattuor et viginti pedes latitudini dentur. ovilia | 4.1 |
| et caprilia ita sunt magna facienda, uti singula pecora | |
| areae ne minus pedes quaternos et semipedem, ne plus | |
| senos possint habere. granaria sublimata et ad septen- | |
| trionem aut aquilonem spectantia disponantur; ita enim | 5 |
| frumenta non poterint cito concalescere, sed ab flatu | |
| refrigerata diu servantur. namque ceterae regiones pro- | |
| creant curculionem et reliquas bestiolas, quae frumentis | |
| solent nocere. equilibus, quae maxime in villa loca cali- | |
| dissima fuerint, constituantur, dum ne ad focum spectent; | 10 |
| cum enim iumenta proxime ignem stabulantur, horrida | |
| fiunt. item non sunt inutilia praesepia, quae conlocantur | 5.1 |
| extra culinam in aperto contra orientem; cum enim in | |
| hieme anni sereno caelo in ea traducuntur matutino boves, | |
| ad solem pabulum capientes fiunt nitidiores. horrea, fenilia, | |
| farraria, pistrina extra villam facienda videntur, ut ab | 5 |
| ignis periculo sint villae tutiores. si quid delicatius in | |
| villis faciundum fuerit, ex symmetriis, quae in urbanis | |
| supra scriptis sunt constitutae, ita struantur, uti sine in- | |
| peditione rusticae utilitatis aedificentur. omniaque aedificia | 6.1 |
| ut luminosa sint, oportet curari; sed quae sunt ad villas, | |
| faciliora videntur esse, ideo quod paries nullius vicini | |
| potest obstare, in urbe autem aut communium parietum | |
| altitudines aut angustiae loci inpediundo faciunt obscuri- | 5 |
| tates. itaque de ea re sic erit experiundum. ex qua | |
| parte lumen oporteat sumere, linea tendatur ab altitudine | |
| parietis, qui videtur obstare, ad eum locum, quo oporteat | |
| inmittere, et si ab ea linea, in altitudinem cum prospicia- | |
| tur, poterit spatium puri caeli amplum videri, in eo loco | 10 |
| lumen erit sine inpeditione. sin autem officient trabes | 7.1 |
| ea lumina aut contignationes, de superioribus partibus | |
| aperiatur et ita inmittatur. et ad summam ita est guber- | |
| nandum, ut, ex quibuscumque partibus caelum prospici | |
| poterit, per eas fenestrarum loca relinquantur; sic enim | 5 |
| lucida erunt aedificia. cum autem in tricliniis ceteris- | |
| que conclavibus maximus est usus luminum, tum etiam | |
| in itineribus, clivis, scalis, quod in his saepius alii aliis | |
| obviam venientes ferentes sarcinas solent incurrere. |