| Quoad potui, distributiones operum nostratium, ut sint | 6.6.7.10 |
| aedificatoribus non obscurae, explicui; nunc etiam, quem- | |
| admodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuan- | |
| tur, uti non sint ignota, summatim exponam. | |
| Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed | 7.1.1 |
| ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non | |
| spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, | |
| statimque ianuae interiores finiuntur. hic autem locus inter | |
| duas ianuas graece θυρωρων appellatur. deinde est in- | 5 |
| troitus in peristylon. id peristylum in tribus partibus | |
| habet porticus inque parte, quae spectat ad meridiem, | |
| duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus tra- | |
| bes invehuntur, et quantum inter antas distat, ex eo tertia | |
| dempta spatium datur introrsus. hic locus apud non- | 10 |
| nullos prostas, apud alios pastas nominatur. in his locis | 2.1 |
| introrsus constituuntur oeci magni, in quibus matres fami- | |
| liarum cum lanificis habent sessionem. in prostadis autem | |
| dextra ac sinistra cubicula sunt conlocata, quorum unum | |
| thalamos, alterum amphithalamos dicitur. circum autem | 5 |
| in porticibus triclinia cotidiana, cubicula, etiam cellae | |
| familiaricae constituuntur. haec pars aedificii gynaeconitis | |
| appellatur. coniunguntur autem his domus ampliores ha- | 3.1 |
| bentes lautiora peristylia, in quibus pares sunt quattuor | |
| porticus altitudinibus, aut una, quae ad meridiem spectat, | |
| excelsioribus columnis constituitur. id autem peristylum, | |
| quod unam altiorem habet porticum, rhodiacum dicitur. | 5 |
| habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas pro- | |
| prias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et | |
| tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in | |
| porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzi- | |
| cena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, ex- | 10 |
| hedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos | |
| quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quat- | |
| tuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis | |
| locus possit esse spatiosus. in his oecis fiunt virilia con- | 4.1 |
| vivia; non enim fuerat institutum matres familiarum eorum | |
| moribus accumbere. haec autem peristylia domus andro- | |
| nitides dicuntur, quod in his viri sine interpellationibus | |
| mulierum versantur. praeterea dextra ac sinistra domun- | 5 |
| culae constituuntur habentes proprias ianuas, triclinia et | |
| cubicula commoda, uti hospites advenientes non in peri- | |
| stylia sed in ea hospitalia recipiantur. nam cum fuerunt | |
| Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus | |
| advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu | 10 |
| cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mitte- | |
| bant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes. | |
| ideo pictores ea, quae mittebantur hospitibus, picturis | |
| imitantes xenia appellaverunt. ita patres familiarum in | |
| hospitio non videbantur esse peregre, habentes secretam | 15 |
| in his hospitalibus libertatem. inter duo autem peristylia | 5.1 |
| et hospitalia itinera sunt, quae mesauloe dicuntur, quod | |
| inter duas aulas media sunt interposita; nostri autem eas | |
| andronas appellant. |