| Sed hoc valde est mirandum, nec enim graece nec | 6.7.5.5 |
| latine potest id convenire. Graeci enim ανδρωνας appel- | |
| lant oecus, ubi convivia virilia solent esse, quod eo mu- | |
| lieres non accedunt. item aliae res sunt similes, uti xystus, | |
| prothyrum, telamones et nonnulla alia eius modi. ξυστος | |
| enim est graeca appellatione porticus ampla latitudine, | 10 |
| in qua athletae per hiberna tempora exercentur; nostri | |
| autem hypaethrus ambulationes xysta appellant, quas | |
| Graeci παραδρομιδας dicunt. item προθυρα graece di- | |
| cuntur, quae sunt ante ianuas vestibula, nos autem appel- | |
| lamus prothyra, quae graece dicuntur διαθυρα. item si | 6.1 |
| qua virili figura signa mutulos aut coronas sustinent, | |
| nostri telamones appellant, cuius rationes, quid ita aut | |
| quare dicantur, ex historiis non inveniuntur, Graeci vero | |
| eos ατλαντας vocitant. Atlas enim formatur historia sus- | 5 |
| tinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lu- | |
| nae siderumque omnium versationum rationes vigore animi | |
| sollertiaque curavit hominibus tradenda, eaque re a pic- | |
| toribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens | |
| mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, | 10 |
| Graeci autem πλειαδας nominant, cum sideribus in mundo | |
| sunt dedicatae. nec tamen ego, ut mutetur consuetudo | 7.1 |
| nominationum aut sermonis, ideo haec proposui, sed uti | |
| non sint ignota philologis, exponenda iudicavi. | |
| Quibus consuetudinibus aedificia italico more et Grae- | |
| corum institutis conformantur, exposui et de symmetriis | 5 |
| singulorum generum proportiones perscripsi. ergo quoniam | |
| de venustate decoreque ante est conscriptum, nunc ex- | |
| ponemus de firmitate, quemadmodum ea sine vitiis per- | |
| manentia ad vetustatem conlocentur. |