| Aedificia quae plano pede instituuntur, si fundamenta | 6.8.1.1 |
| eorum facta fuerint ita, ut in prioribus libris de muro et | |
| theatris a nobis est expositum, ad vetustatem ea erunt | |
| sine dubitatione firma. sin autem hypogea concamaratio- | |
| nesque instituentur, fundationes eorum fieri debent cras- | 5 |
| siores, quam quae in superioribus aedificiis structurae sunt | |
| futurae. eorumque parietes, pilae, columnae ad perpendi- | |
| culum inferiorum medio conlocentur, uti solido respon- | |
| deant; nam si in pendentibus onera fuerint parietum aut | |
| columnarum, non poterint habere perpetuam firmitatem. | 10 |
| praeterea inter lumina secundum pilas et antas postes si | 2.1 |
| supponentur, erunt non vitiosae. limina enim et trabes | |
| structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes fran- | |
| gunt sub lysi structuras; cum autem subiecti fuerint et | |
| subcuneati postes, non patiuntur insidere trabes neque | 5 |
| eas laedere. item administrandum est, uti levent onus | 3.1 |
| parietum fornicationes cuneorum divisionibus et ad cen- | |
| trum respondentes earum conclusurae. cum enim extra | |
| trabes aut liminum capita arcus cuneis erunt conclusae, | |
| primum non pandabit materies levata onere; deinde, si | 5 |
| quod vetustate vitium ceperit, sine molitione fulturarum | |
| faciliter mutabitur. itemque, quae pilatim aguntur aedificia | 4.1 |
| et cuneorum divisionibus coagmentis ad centrum respon- | |
| dentibus fornices concluduntur, extremae pilae in his la- | |
| tiores spatio sunt faciundae, uti vires eae habentes re- | |
| sistere possint, cum cunei ab oneribus parietum pressi per | 5 |
| coagmenta ad centrum se prementes extruderent incumbas. | |
| itaque si angulares pilae erunt spatiosis magnitudinibus, | |
| continendo cuneos firmitatem operibus praestabunt. |