| Cum in his rebus animadversum fuerit, uti ea diligentia | 6.8.5.1 |
| in his adhibeatur, non minus etiam observandum est, uti | |
| omnes structurae perpendiculo respondeant neque habeant | |
| in ulla parte proclinationes. maxima autem esse debet | |
| cura substructionum, quod in his infinita vitia solet facere | 5 |
| terrae congestio. ea enim non potest esse semper uno | |
| pondere, quo solet esse per aestatem, sed hibernis tem- | |
| poribus recipiendo ex imbribus aquae multitudinem cre- | |
| scens et pondere et amplitudine disrumpit et extrudit struc- | |
| turarum saeptiones. itaque, ut huic vitio medeatur, sic | 6.1 |
| erit faciundum, ut primum pro amplitudine congestionis | |
| crassitudo structurae constituatur. deinde in frontibus | |
| anterides, sive erismae sunt, una struantur, eaeque inter | |
| se distent tanto spatio, quanta altitudo substructionis est | 5 |
| futura, crassitudine eadem, qua substructio; procurrat | |
| autem ab imo, pro quam crassitudo constituta fuerit sub- | |
| structionis, deinde contrahatur gradatim, ita uti summam | |
| habeat prominentiam, quanta operis est crassitudo. prae- | 7.1 |
| terea introrsus contra terrenum coniuncta muro serratim | |
| struantur, uti singuli dentes ab muro tantum distent, | |
| quanta altitudo futura erit substructionis; crassitudines | |
| autem habeant dentium structurae uti muri. item in ex- | 5 |
| tremis angulis cum recessum fuerit ab interiore angulo | |
| spatio altitudinis substructionis, in utramque partem signe- | |
| tur, et ab his signis diagonios structura conlocetur, et ab | |
| ea media altera coniuncta cum angulo muri. ita dentes | |
| et diagonioe structurae non patientur tota vi premere | 10 |
| murum, sed dissipabunt retinendo impetum congestionis. | |
| Quemadmodum sine vitiis opera constitui oporteat et | 8.1 |
| uti caveatur incipientibus, exposui. namque de tegulis | |
| aut tignis aut asseribus mutandis non est eadem cura | |
| quemadmodum de his, quod ea, quamvis sunt vitiosa, fa- | |
| ciliter mutantur. itaque nec, solida quia non putantur esse, | 5 |
| quibus rationibus haec poterint esse firma et quemad- | |
| modum instituantur, exposui. quibus autem copiarum ge- | 9.1 |
| neribus oporteat uti, non est architecti potestas, ideo quod | |
| non in omnibus locis omnia genera copiarum nascuntur, | |
| ut in primo volumine est expositum; praeterea in domini | |
| est potestate, utrum latericio an caementicio an saxo | 5 |
| quadrato velit aedificare. itaque omnium operum pro- | |
| bationes tripertito considerantur, id est fabrili subtilitate | |
| et magnificentia et dispositione. cum magnificenter opus | |
| perfectum aspicietur, a domini potestate inpensae lauda- | |
| buntur; cum subtiliter, officinatoris probabitur exactio; | 10 |
| cum vero venuste proportionibus et symmetriis habuerit | |
| auctoritatem, tunc fuerit gloria architecti. haec autem | 10.1 |
| recte constituuntur, cum is et a fabris et ab idiotis pa- | |
| tiatur accipere se consilia. namque omnes homines, non | |
| solum architecti, quod est bonum, possunt probare, sed | |
| inter idiotas et eos hoc est discrimen, quod idiota, nisi | 5 |
| factum viderit, non potest scire, quid sit futurum, archi- | |
| tectus autem, simul animo constituerit, antequam inceperit, | |
| et venustate et usu et decore quale sit futurum, habet | |
| definitum. | |
| Quas res privatis aedificiis utiles putavi et quemad- | 10 |
| modum sint faciundae, quam apertissime potui, perscripsi; | |
| de expolitionibus autem eorum, uti sint elegantes et sine | |
| vitiis ad vetustatem, insequenti volumine exponam. |