| LIBER SEPTIMUS | |
| Maiores cum sapienter tum etiam utiliter instituerunt, | 7.pr.1.1 |
| per commentariorum relationes cogitata tradere posteris, | |
| ut ea non interirent, sed singulis aetatibus crescentia vo- | |
| luminibus edita gradatim pervenirent vetustatibus ad sum- | |
| mam doctrinarum subtilitatem. itaque non mediocres sed | 5 |
| infinitae sunt his agendae gratiae, quod non invidiose silen- | |
| tes praetermiserunt, sed omnium generum sensus con- | |
| scriptionibus memoriae tradendos curaverunt. namque si | 2.1 |
| non ita fecissent, non potuissemus scire, quae res in Troia | |
| fuissent gestae, nec quid Thales, Democritus, Anaxagoras, | |
| Xenophanes reliquique physici sensissent de rerum natura, | |
| quasque Socrates, Platon, Aristoteles, Zenon, Epicurus alii- | 5 |
| que philosophi hominibus agendae vitae terminationes | |
| finissent, seu Croesus, Alexander, Darius ceterique reges | |
| quas res aut quibus rationibus gessissent, fuissent notae, | |
| nisi maiores praeceptorum comparationibus omnium memo- | |
| riae ad posteritatem commentariis extulissent. itaque | 3.1 |
| quemadmodum his gratiae sunt agendae, contra, qui eorum | |
| scripta furantes pro suis praedicant, sunt vituperandi, qui- | |
| que non propriis cogitationibus scriptorum nituntur, sed | |
| invidis moribus aliena violantes gloriantur, non modo sunt | 5 |
| reprehendendi, sed etiam, quia impio more vixerunt, poena | |
| condemnandi. nec tamen haec res non vindicatae curio- | |
| sius ab antiquis esse memorantur. quorum exitus iudi- | |
| ciorum qui fuerint, non est alienum, quemadmodum sint | |
| nobis traditi, explicare. reges Attalici magnis philologiae | 4.1 |
| dulcedinibus inducti cum egregiam bybliothecam Pergami | |
| ad communem delectationem instituissent, tunc item Pto- | |
| lomaeus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio non | |
| minoribus industriis ad eundem modum contenderat Alexan- | 5 |
| driae comparare. cum autem summa diligentia perfecisset, | |
| non putavit id satis esse, nisi propagationibus inseminando | |
| curaret augendam. itaque Musis et Apollini ludos dedi- | |
| cavit et, quemadmodum athletarum, sic communium scrip- | |
| torum victoribus praemia et honores constituit. his ita | 5.1 |
| institutis, cum ludi adessent, iudices litterati, qui ea pro- | |
| barent, erant legendi. rex, cum iam sex civitatis lectos | |
| habuisset nec tam cito septumum idoneum inveniret, retulit | |
| ad eos, qui supra bybliothecam fuerunt, et quaesiit, si | 5 |
| quem novissent ad id expeditum. tunc ei dixerunt esse | |
| quendam Aristophanen, qui summo studio summaque dili- | |
| gentia cotidie omnes libros ex ordine perlegeret. itaque | |
| conventu ludorum, cum secretae sedes iudicibus essent | |
| distributae, cum ceteris Aristophanes citatus, quemadmo- | 10 |
| dum fuerat locus ei designatus, sedit. primo poetarum | 6.1 |
| ordine ad certationem inducto cum recitarentur scripta, | |
| populus cunctus significando monebat iudices, quod pro- | |
| barent. itaque, cum ab singulis sententiae sunt rogatae, | |
| sex una dixerunt et, quem maxime animadverterunt multi- | 5 |
| tudini placuisse, ei primum praemium, insequenti secun- | |
| dum tribuerunt. Aristophanes vero, cum ab eo sententia | |
| rogaretur, eum primum renuntiari iussit, qui minime populo | |
| placuisset. cum autem rex et universi vehementer indi- | 7.1 |
| gnarentur, surrexit et rogando impetravit, ut paterentur | |
| se dicere. itaque silentio facto docuit unum ex his eum | |
| esse poetam, ceteros aliena recitavisse; oportere autem | |
| iudicantes non furta sed scripta probare. admirante po- | 5 |
| pulo et rege dubitante, fretus memoriae certis armariis | |
| infinita volumina eduxit et ea cum recitatis conferendo | |
| coegit ipsos furatos de se confiteri. itaque rex iussit cum | |
| his agi furti condemnatosque cum ignominia dimisit, Aristo- | |
| phanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra byblio- | 10 |
| thecam constituit. insequentibus annis a Macedonia Zoilus, | 8.1 |
| qui adoptavit cognomen, ut Homeromastix vocitaretur, | |
| Alexandriam venit suaque scripta contra Iliadem et Odys- | |
| sean comparata regi recitavit. Ptolomaeus vero, cum | |
| animadvertisset poetarum parentem philologiaeque omnis | 5 |
| ducem absentem vexari et, cuius ab cunctis gentibus scripta | |
| suspicerentur, ab eo vituperari, indignans nullum ei dedit | |
| responsum. Zoilus autem, cum diutius in regno fuisset, | |
| inopia pressus summisit ad regem postulans, ut aliquid | |
| sibi tribueretur. rex vero respondisse dicitur Homerum, | 9.1 |
| qui ante annos mille decessisset, aevo perpetuo multa | |
| milia hominum pascere, item debere, qui meliore ingenio | |
| se profiteretur, non modo unum sed etiam plures alere | |
| posse. et ad summam mors eius ut parricidii damnati | 5 |
| varie memoratur. alii enim scripserunt a Philadelpho | |
| esse in crucem fixum, nonnulli Chii lapides esse con- | |
| iectos, alii Zmyrnae vivum in pyram coniectum. quorum | |
| utrum ei acciderit, merenti digna constitit poena; non | |
| enim aliter videtur promereri, qui citat eos, quorum respon- | 10 |
| sum, quid senserint scribentes, non potest coram indicari. | |
| ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis inter- | 10.1 |
| posito nomine meo id profero corpus neque ullius cogi- | |
| tata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus | |
| scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum | |
| sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere | 5 |
| copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes | |
| aquam et ad propria proposita traducentes facundiores | |
| et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibus- | |
| que confidentes auctoribus audemus institutiones novas | |
| comparare. | 10 |