| Igitur tales ingressus eorum quia ad propositi mei | 7.pr.11.1 |
| rationes animadverti praeparatos, inde sumendo progredi | |
| coepi. namque primum Agatharchus Athenis Aeschylo | |
| docente tragoediam scaenam fecit et de ea commentarium | |
| reliquit. ex eo moniti Democritus et Anaxagoras de eadem | 5 |
| re scripserunt, quemadmodum oporteat ad aciem oculorum | |
| radiorumque extentionem certo loco centro constituto | |
| lineas ratione naturali respondere, uti de certa re certae | |
| imagines aedificiorum in scaenarum picturis redderent | |
| speciem et, quae in directis planisque frontibus sint figu- | 10 |
| rata, alia abscedentia, alia prominentia esse videantur. | |
| postea Silenus de symmetriis doricorum edidit volumen; | 12.1 |
| de aede Iunonis, quae est Sami dorica, Theodorus; ionice | |
| Ephesi quae est Dianae, Chersiphron et Metagenes; de | |
| fano Minervae, quod est Priene ionicum, Pytheos; item | |
| de aede Minervae, dorice quae est Athenis in arce, Ictinos | 5 |
| et Carpion; Theodorus Phocaeus de tholo, qui est Delphis; | |
| Philo de aedium sacrarum symmetriis et de armamentario, | |
| quod fuerat Piraei portu; Hermogenes de aede Dianae, | |
| ionice quae est Magnesia pseudodipteros, et Liberi Patris | |
| Teo monopteros; item Arcesius de symmetriis corinthiis | 10 |
| et ionico Trallibus Aesculapio, quod etiam ipse sua manu | |
| dicitur fecisse; de Mausoleo Satyrus et Pytheos. quibus | 13.1 |
| vero felicitas maximum summumque contulit munus; quo- | |
| rum enim artes aevo perpetuo nobilissimas laudes et sem- | |
| piterno florentes habere iudicantur, ei cogitatis egregias | |
| operas praestiterunt. namque singulis frontibus singuli | 5 |
| artifices sumpserunt certatim partes ad ornandum et pro- | |
| bandum Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxiteles, nonnulli | |
| etiam putant Timotheum, quorum artis eminens excellentia | |
| coegit ad septem spectaculorum eius operis pervenire | |
| famam. praeterea minus nobiles multi praecepta symme- | 14.1 |
| triarum conscripserunt, uti Nexaris, Theocydes, Demophilos, | |
| Pollis, Leonidas, Silanion, Melampus, Sarnacus, Euphranor. | |
| non minus de machinationibus, uti Diades, Archytas, Ar- | |
| chimedes, Ctesibios, Nymphodorus, Philo Byzantius, Di- | 5 |
| philos, Democles, Charias, Polyidos, Pyrros, Agesistratos. | |
| quorum ex commentariis, quae utilia esse his rebus anim- | |
| adverti, collecta in unum coegi corpus, et ideo maxime, | |
| quod animadverti in ea re ab Graecis volumina plura | |
| edita, ab nostris oppido quam pauca. Fuficius enim ni- | 10 |
| mirum de his rebus primus instituit edere volumen, item | |
| Terentius Varro de novem disciplinis unum de architectura, | |
| P. Septimius duo. amplius vero in id genus scripturae | 15.1 |
| adhuc nemo incubuisse videtur, cum fuissent et antiqui | |
| cives magni architecti, qui potuissent non minus eleganter | |
| scripta comparare. namque Athenis Antistates et Callae- | |
| schros et Antimachides et Porinos architecti Pisistrato | 5 |
| aedem Iovi Olympio facienti fundamenta constituerunt, | |
| post mortem autem eius propter interpellationem reipu- | |
| blicae incepta reliquerunt. itaque circiter annis quadrin- | |
| gentis post Antiochus rex, cum in id opus inpensam esset | |
| pollicitus, cellae magnitudinem et columnarum circa di- | 10 |
| pteron conlocationem epistyliorumque et ceterorum orna- | |
| mentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia | |
| scientiaque summa civis Romanus Cossutius nobiliter est | |
| architectatus. id autem opus non modo vulgo, sed etiam | |
| in paucis a magnificentia nominatur. nam quattuor locis | 16.1 |
| sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae dis- | |
| positiones, [e quibus propriae de his nominationes clarissima | |
| fama nominantur] quorum excellentiae prudentesque co- | |
| gitationum apparatus suspectus habent in deorum σημαν- | 5 |
| τικοις. primumque aedes Ephesi Dianae ionico genere | |
| ab Chersiphrone Gnosio et filio eius Metagene est insti- | |
| tuta, quam postea Demetrius, ipsius Dianae servus, et | |
| Paeonius Ephesius dicuntur perfecisse. Mileti Apollini | |
| item ionicis symmetriis <aedem> idem Paeonius Daphnis- | 10 |
| que Milesius instituerunt. Eleusine Cereris et Proserpinae | |
| cellam inmani magnitudine Ictinos dorico more sine ex- | |
| terioribus columnis ad laxamentum usus sacrificiorum per- | |
| texit. eam autem postea, cum Demetrius Phalereus | 17.1 |
| Athenis rerum potiretur, Philo ante templum in fronte | |
| columnis constitutis prostylon fecit; ita aucto vestibulo | |
| laxamentum initiantibus operique summam adiecit aucto- | |
| ritatem. in asty vero Olympium amplo modulorum com- | 5 |
| paratu corinthiis symmetriis et proportionibus, uti supra | |
| scriptum est, architectandum Cossutius suscepisse memo- | |
| ratur, cuius commentarium nullum est inventum. nec | |
| tamen a Cossutio solum de his rebus scripta sunt desi- | |
| deranda sed etiam a G. Mucio, qui magna scientia confisus | 10 |
| aedis Honoris et Virtutis Marianae cellae columnarum- | |
| que et epistyliorum symmetrias legitimis artis institutis | |
| perfecit. id vero si marmoreum fuisset, ut haberet, quem- | |
| admodum ab arte subtilitatem, sic ab magnificentia et | |
| inpensis auctoritatem, in primis et summis operibus no- | 15 |
| minaretur. |