| Cum ergo et antiqui nostri inveniantur non minus | 7.pr.18.1 |
| quam Graeci fuisse magni architecti et nostra memoria | |
| satis multi, et ex his pauci praecepta edidissent, non | |
| putavi silendum, sed disposite singulis voluminibus de | |
| singulis exponere rebus. itaque, quoniam sexto volumine | 5 |
| privatorum aedificiorum rationes perscripsi, in hoc, qui | |
| septimum tenet numerum, de expolitionibus, quibus ra- | |
| tionibus et venustatem et firmitatem habere possint, ex- | |
| ponam. | |
| Primumque incipiam de ruderatione, quae principia | 1.1.1 |
| tenet expolitionum, uti curiosius summaque providentia | |
| solidationis ratio habeatur. et si plano pede erit erude- | |
| randum, quaeratur, solum si sit perpetuo solidum, et ita | |
| exaequetur, et inducatur cum statumine rudus. sin autem | 5 |
| omnis aut ex parte congesticius locus fuerit, fistucationi- | |
| bus cum magna cura solidetur. in contignationibus vero | |
| diligenter est animadvertendum, ne qui paries, qui non | |
| exeat ad summum, sit extructus sub pavimentum, sed | |
| potius relaxatus supra se pendentem habeat coaxationem. | 10 |
| cum enim solidus exit, contignationibus arescentibus aut | |
| pandatione sidentibus, permanens structurae soliditate | |
| dextra ac sinistra secundum se facit in pavimentis ne- | |
| cessario rimas. item danda est opera, ne commisceantur | 2.1 |
| axes aesculini querco, quod quercei, simul umorem per- | |
| ceperunt, se torquentes rimas faciunt in pavimentis. sin | |
| autem aesculus non erit et necessitas coegerit propter | |
| inopiam querceis <uti>, sic videtur esse faciundum, ut se- | 5 |
| centur tenuiores; quo minus enim valuerint, eo facilius | |
| clavis fixi continebuntur. deinde in singulis tignis extremis | |
| partibus axis bini clavi figantur, uti nulla ex parte possint | |
| se torquendo anguli excitare. namque de cerro aut fago | |
| seu farno nullus ad vestutatem potest permanere. coaxa- | 10 |
| tionibus factis, si erit, filex, si non, palea substernatur, | |
| uti materies ab calcis vitiis defendatur. tunc insuper | 3.1 |
| statuminetur ne minore saxo, quam qui possit manum | |
| implere. statuminationibus inductis, rudus si novum erit, | |
| ad tres partes una calcis misceatur, si redivivum fuerit, | |
| quinque ad duo mixtionis habeant responsum. deinde | 5 |
| rudus inducatur et vectibus ligneis, decuriis inductis, cre- | |
| briter pistatione solidetur, et id non minus pinsum abso- | |
| lutum crassitudine sit dodrantis. insuper ex testa nucleus | |
| inducatur mixtionem habens ad tres partes unam calcis, ne | |
| minore crassitudine [pavimentum] digitorum senûm. supra | 10 |
| nucleum ad regulam et libellam exacta pavimenta struan- | |
| tur sive sectilia seu tesseris. cum ea structa fuerint et | 4.1 |
| fastigia sua ex structione habuerint, ita fricentur, uti, si | |
| sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut | |
| quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio | |
| planam habeat inter se directionem, si tesseris structum | 5 |
| erit, ut eae omnes angulos habeant aequales; cum enim | |
| anguli non fuerint omnes aequaliter plani, non erit exacta, | |
| ut oportet, fricatura. item testacea spicata tiburtina sunt | |
| diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes | |
| tumulos, sed <sint> extenta et ad regulam perfricata. super | 10 |
| fricaturam, levigationibus et polituris cum fuerint perfecta, | |
| incernatur marmor, et supra loricae ex calce et harena | |
| inducantur. |