| Subdiu vero maxime idonea faciunda sunt pavimenta, | 7.1.5.1 |
| quod contignationes umore crescentes aut siccitate decre- | |
| scentes seu pandationibus sidentes movendo se faciunt | |
| vitia pavimentis; praeterea gelicidia et pruinae non patiun- | |
| tur integra permanere. itaque si necessitas coegerit, ut | 5 |
| minime vitiosa fiant, sic erit faciundum. cum coaxatum | |
| fuerit, super altera coaxatio transversa sternatur clavisque | |
| fixa duplicem praebeat contignationi loricationem. deinde | |
| ruderi novo tertia pars testae tunsae admisceatur, calcis- | |
| que duae partes ad quinque mortarii mixtionibus prae- | 10 |
| stent responsum. statuminatione facta rudus inducatur, | 6.1 |
| idque pistum absolutum ne minus pede sit crassum. tunc | |
| autem nucleo inducto, uti supra scriptum est, pavimen- | |
| tum e tessera grandi circiter binûm digitûm caesa strua- | |
| tur fastigium habens in pedes denos digitos binos; quod | 5 |
| si bene temperabitur et recte fricatum fuerit, ab omnibus | |
| vitiis erit tutum. uti autem inter coagmenta materies ab | |
| gelicidiis ne laboret, fracibus quotannis ante hiemem sa- | |
| turetur; ita non patietur in se recipere gelicidii pruinam. | |
| sin autem curiosius videbitur fieri oportere, tegulae bipe- | 7.1 |
| dales inter se coagmentatae supra rudus substrata materia | |
| conlocentur habentes singulis coagmentorum frontibus | |
| excelsos canaliculos digitales. quibus iunctis inplicetur calx | |
| ex oleo subacta, confricenturque inter se coagmenta com- | 5 |
| pressa. ita calx, quae erit haerens in canalibus, dure- | |
| scendo contexteque solidescendo non patietur aquam neque | |
| aliam rem per coagmenta transire. cum ergo fuerit hoc | |
| ita perstratum, supra nucleus inducatur et virgis caedendo | |
| subigatur. supra autem sive ex tessera grandi sive ex | 10 |
| spica testacea <pavimenta> struantur fastigiis, quibus est | |
| supra scriptum, et cum sic erunt facta, non cito vitia- | |
| buntur. |