| Cum a pavimentorum cura discessum fuerit, tunc de | 7.2.1.1 |
| albariis operibus est explicandum. id autem erit recte, | |
| si glaebae calcis optimae ante multo tempore, quam opus | |
| fuerit, macerabuntur, uti, si qua glaeba parum fuerit in | |
| fornace cocta, in maceratione diuturna liquore defervere | 5 |
| coacta uno tenore concoquatur. namque cum non penitus | |
| macerata sed recens sumitur, cum fuerit inducta habens | |
| latentes crudos calculos, pustulas emittit. qui calculi, in | |
| opere uno tenore cum permacerantur, dissolvunt et dissi- | |
| pant tectorii politiones. cum autem habita erit ratio | 2.1 |
| macerationis et id curiosius operi praeparatum erit, suma- | |
| tur ascia et, quemadmodum materia dolatur, sic calx in | |
| lacu macerata ascietur. si ad eam offenderint calculi, non | |
| erit temperata; cumque siccum et purum ferrum educetur, | 5 |
| indicabit eam evanidam et siticulosam; cum vero pinguis | |
| fuerit et recte macerata, circa id ferramentum uti gluti- | |
| num haerens omni ratione probabit se esse temperatam. | |
| tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones | |
| in conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint or- | 10 |
| nata. | |
| Cum ergo camerarum postulabitur ratio, sic erit faciun- | 3.1.1 |
| dum. asseres directi disponantur inter se ne plus spatium | |
| habentes pedes binos, et hi maxime cupressei, quod | |
| abiegnei ab carie et ab vetustate celeriter vitiantur. hique | |
| asseres, cum ad formam circinationis fuerint distributi, | 5 |
| catenis dispositis ad contignationes, sive tecta erunt, cre- | |
| briter clavis ferreis fixi religentur. eaeque catenae ex ea | |
| materia comparentur, cui nec caries nec vetustas nec umor | |
| possit nocere, id est e buxo, iunipero, olea, robore, cupresso | |
| ceterisque similibus praeter quercum, cum ea se torquendo | 10 |
| rimas faciat quibus inest operibus. asseribus dispositis | 2.1 |
| tum tomice ex sparto hispanico harundines graecae tunsae | |
| ad eos, uti forma postulat, religentur. item supra came- | |
| ram materies ex calce et harena mixta subinde inducatur, | |
| ut, si quae stillae ex contignationibus aut tectis ceciderint, | 5 |
| sustineantur. sin autem harundinis graecae copia non | |
| erit, de paludibus tenues colligantur et mataxae tomice | |
| ad iustam longitudinem una crassitudine alligationibus | |
| temperentur, dum ne plus inter duos nodos [alligationibus] | |
| binos pedes distent, et hae ad asseres, uti supra scriptum | 10 |
| est, tomice religentur cultellique lignei in eas configantur. | |
| cetera omnia, uti supra scriptum est, expediantur. cameris | 3.1 |
| dispositis et intextis imum caelum earum trullissetur, | |
| deinde harena dirigatur, postea autem creta aut marmore | |
| poliatur. |