| Cum camerae politae fuerint, sub eas coronae sunt | 7.3.3.5 |
| subiciendae, quas maxime tenues et subtiles oportere fieri | |
| videbitur; cum enim grandes sunt, pondere deducuntur | |
| nec possunt se sustinere. in hisque minime gypsum debet | |
| admisceri, sed ex creto marmore uno tenore perduci, uti | |
| ne praecipiendo non patiatur uno tenore opus inarescere. | 10 |
| etiamque cavendae sunt in cameris †priscorum dispositiones, | |
| quod earum planitiae coronarum gravi pondere inpendentes | |
| sunt periculosae. coronarum autem sunt figurae <aliae | 4.1 |
| purae>, aliae caelatae. conclavibus autem, ubi ignis aut | |
| plura lumina sunt ponenda, purae fieri debent, ut eo | |
| facilius extergeantur; in aestivis et exhedris, ubi minime | |
| fumus est nec fuligo potest nocere, ibi caelatae sunt | 5 |
| faciendae. semper enim album opus propter superbiam | |
| candoris non modo ex propriis sed etiam alienis aedificiis | |
| concipit fumum. | |
| Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur, | 5.1 |
| postea autem supra, trullissatione subarescente, deformen- | |
| tur directiones harenati, uti longitudines ad regulam et ad | |
| lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam | |
| respondentes exigantur; namque sic emendata tectoriorum | 5 |
| in picturis erit species. subarescente iterum et tertio in- | |
| ducatur; ita cum fundatior erit ex harenato directura, eo | |
| firmior erit ad vetustatem soliditas tectorii. cum ab harena | 6.1 |
| praeter trullissationem non minus tribus coriis fuerit de- | |
| formatum, tunc e marmore graneo directiones sunt sub- | |
| igendae, dum ita materies temperetur, uti, cum subigatur, | |
| non haereat ad rutrum, sed purum ferrum e mortario | 5 |
| liberetur. grandi inducto et inarescente alterum corium | |
| mediocre dirigatur; id cum subactum fuerit et bene frica- | |
| tum, subtilius inducatur. ita cum tribus coriis harenae | |
| et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas | |
| neque aliud vitium in se recipere poterunt, sed et liacu- | 7.1 |
| lorum subactionibus fundata soliditate marmorisque can- | |
| dore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis | |
| nitidos expriment splendores. colores autem, udo tectorio | |
| cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt | 5 |
| perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto | |
| liquore facta raritatibus evanida, ieiunitate coacta corripit | |
| in se quae res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis | |
| potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solide- | |
| scendo, [in quibuscumque membris est formata] cum fit | 10 |
| arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere | |
| qualitates. itaque tectoria, quae recte sunt facta, neque | 8.1 |
| vetustatibus fiunt horrida neque, cum extergentur, remittunt | |
| colores, nisi si parum diligenter et in arido fuerint in- | |
| ducti. cum ergo ita in parietibus tectoria facta fuerint, | |
| uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et ad | 5 |
| vetustatem permanentem virtutem poterunt habere. cum | |
| vero unum corium harenae et unum minuti marmoris erit | |
| inductum, tenuitas eius minus valendo faciliter rumpitur | |
| nec splendorem politionibus propter inbecillitatem crassi- | |
| tudinis proprium obtinebit. quemadmodum enim speculum | 9.1 |
| argenteum tenui lamella ductum incertas et sine viribus | |
| habet remissiones splendoris, quod autem e solida tempe- | |
| ratura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus poli- | |
| tionem fulgentes in aspectu certasque considerantibus | 5 |
| imagines reddet, sic tectoria, quae ex tenui sunt ducta | |
| materia, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter eva- | |
| nescunt, quae autem fundata harenationis et marmoris | |
| soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus | |
| crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam ima- | 10 |
| gines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt. Grae- | 10.1 |
| corum vero tectores non solum his rationibus utendo | |
| faciunt opera firma, sed etiam mortario conlocato, calce | |
| et harena ibi confusa, decuria hominum inducta ligneis | |
| vectibus pisant materiam, et ita ad certamen subacta tunc | 5 |
| utuntur. itaque veteribus parietibus nonnulli crustas ex- | |
| cidentes pro abacis utuntur, ipsaque tectoria abacorum | |
| et speculorum divisionibus circa se prominentes habent | |
| expressiones. |