| Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus | 7.3.11.1 |
| necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, | |
| ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, | |
| cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, | |
| id ut non fiat, haec erit ratio. cum paries totus luto in- | 5 |
| quinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis | |
| perpetuae figantur, deinde iterum luto inducto, si priores | |
| transversariis harundinibus fixae sunt, secundae erectis | |
| figantur, et ita, uti supra scriptum est, harenatum et mar- | |
| mor et omne tectorium inducatur. ita cannarum duplex | 10 |
| in parietibus harundinibus transversis fixa perpetuitas nec | |
| segmina nec rimam ullam fieri patietur. | |
| Quibus rationibus siccis locis tectoria oporteat fieri, | 4.1.1 |
| dixi; nunc, quemadmodum umidis locis politiones expedian- | |
| tur, ut permanere possint sine vitiis, exponam. et primum | |
| conclavibus, quae plano pede fuerint, in imo pavimento | |
| alte circiter pedibus tribus pro harenato testa trullissetur | 5 |
| et dirigatur, uti eae partes tectoriorum ab umore ne vitien- | |
| tur. sin autem aliqui paries perpetuos habuerit umores, | |
| paululum ab eo recedatur et struatur alter tenuis distans | |
| ab eo, quantum res patietur, et inter duos parietes canalis | |
| ducatur inferior, quam libramentum conclavis fuerit, habens | 10 |
| nares ad locum patentem. item, cum in altitudinem per- | |
| structus fuerit, relinquantur spiramenta; si enim non per | |
| nares umor et in imo et in summo habuerit exitus, non | |
| minus in nova structura se dissipabit. his perfectis paries | |
| testa trullissetur et dirigatur et tunc tectorio poliatur. | 15 |
| sin autem locus non patietur structuram fieri, canales fiant | 2.1 |
| et nares exeant ad locum patentem. deinde tegulae bipe- | |
| dales ex una parte supra marginem canalis inponantur, | |
| ex altera parte besalibus <laterculis> pilae substruantur, | |
| in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita | 5 |
| a pariete eae distent, ut ne plus pateant palmum. deinde | |
| insuper erectae mammatae tegulae ab imo ad summum | |
| ad parietem figantur, quarum interiores partes curiosius | |
| picentur, ut ab se respuant liquorem; item in imo et in | |
| summo supra camaram habeant spiramenta. tum autem | 3.1 |
| calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testa- | |
| ceam non respuant; namque propter ieiunitatem quae est | |
| a fornacibus excocta non possunt recipere nec sustinere, | |
| nisi calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et | 5 |
| cogat coire. trullissatione inducta pro harenato testa diri- | |
| gatur, et cetera omnia, uti supra scripta sunt in tectorii | |
| rationibus, perficiantur. |