| Ipsi autem * * * politionibus eorum ornatus proprios | 7.4.4.1 |
| debent habere ad decoris rationes, uti et ex locis aptas et | |
| generum discriminibus non alienas habeant dignitates. | |
| tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalo- | |
| graphia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, | 5 |
| quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuligini- | |
| bus corrumpuntur. in his vero supra podia abaci ex atra- | |
| mento sunt subigendi et poliendi cuneis silaceis seu minia- | |
| ceis interpositis, <et> explicandae camerae pure politae. | |
| etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animad- | 10 |
| vertere voluerit Graecorum hibernaculorum usum, minime | |
| sumptuosus et utilis apparatus. foditur enim infra libra- | 5.1 |
| mentum triclinii altitudo circiter pedum binûm, et solo | |
| festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum | |
| ita fastigatum, ut in canali habeat nares. deinde congestis | |
| et spisse calcatis carbonibus inducitur e sabulone et calce et | 5 |
| favilla mixta materies crassitudine semipedali. ad regulam | |
| et libellam summo libramento cote despumato redditur | |
| species nigri pavimenti. ita conviviis eorum et, quod po- | |
| culis et pytismatis effunditur, simul cadit siccescitque, qui- | |
| que versantur ibi ministrantes, etsi nudis pedibus fuerint, | 10 |
| non recipiunt frigus ab eius modi genere pavimenti. | |
| Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, | 5.1.1 |
| etiam atriis et peristylis, constitutae sunt ab antiquis ex | |
| certis rebus certae rationes picturarum. namque pictura | |
| imago fit eius, quod est seu potest esse, uti homines, aedi- | |
| ficia, naves, reliquarumque rerum, e quibus finitis certisque | 5 |
| corporibus figurata similitudine sumuntur exempla. ex eo | |
| antiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati sunt | |
| primum crustarum marmorearum varietates et conlocatio- | |
| nes, deinde coronarum, †siliculorum, cuneorum inter sese | |
| varias distributiones. postea ingressi sunt, ut etiam aedi- | 2.1 |
| ficiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes pro- | |
| iecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, | |
| propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico | |
| more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus | 5 |
| vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum orna- | |
| rent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes; | |
| pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, | |
| euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores. nonnulli loci | |
| item signorum megalographiam habent et deorum simu- | 10 |
| lacra seu fabularum dispositas explicationes, non minus | |
| troianas pugnas seu Ulixis errationes per topia, ceteraque, | |
| quae sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura | |
| procreata. sed haec, quae ex veris rebus exempla sume- | 3.1 |
| bantur, nunc iniquis moribus inprobantur. nam pinguntur | |
| tectoriis monstra potius quam ex rebus finitis imagines | |
| certae: pro columnis enim struuntur calami striati cum | |
| crispis foliis et volutis, pro fastigiis appagineculi, item | 5 |
| candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia | |
| eorum surgentes ex radicibus cum volutis teneri flores | |
| habentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minus | |
| coliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis, alia besti- | |
| arum capitibus. haec autem nec sunt nec fieri possunt | 4.1 |
| nec fuerunt. quemadmodum enim potest calamus vere | |
| sustinere tectum aut candelabrûm ornamenta fastigii, | |
| seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens si- | |
| gillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimi- | 5 |
| diataque sigilla procreari? at haec falsa videntes homines | |
| non reprehendunt sed delectantur, neque animadvertunt, | |
| si quid eorum fieri potest necne. ergo ita novi mores | |
| coegerunt, uti inertiae mali iudices convincerent artium | |
| virtutes; iudiciis autem infirmis obscuratae mentes non | 10 |
| valent probare, quod potest esse cum auctoritate et | |
| ratione decoris. neque enim picturae probari debent, quae | |
| non sunt similes veritati, nec, si factae sunt elegantes ab | |
| arte, ideo de his statim debet 'recte' iudicari, nisi argu- | |
| mentationis certas rationes habuerint sine offensionibus | 15 |
| explicatas. etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alaban- | 5.1 |
| deus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo thea- | |
| tro, quod εκκλησιαστηριον apud eos vocitatur, in eaque | |
| fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, | |
| tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, | 5 |
| coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillici- | |
| diorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihi- | |
| lominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia | |
| omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum | |
| aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur | 10 |
| omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum | |
| Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis | 6.1 |
| acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non ma- | |
| gnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, | |
| quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt | |
| causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila | 5 |
| ludentes. ita indecens inter locorum proprietates status | |
| signorum publice civitati vitium existimationis adiecit. | |
| videamus item nunc, ne Apaturii scaena efficiat et nos | |
| Alabandis aut Abderitas. qui enim vestrum domos supra | |
| tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigio- | 10 |
| rum explicationes? haec enim supra contignationes po- | |
| nuntur, non supra tegularum tecta. si ergo, quae non | |
| possunt in veritate rationem habere facti, in picturis pro- | |
| baverimus, accedemus et nos his civitatibus, quae propter | |
| haec vitia insipientes sunt iudicatae.' itaque Apaturius | 7.1 |
| contra respondere non est ausus, sed sustulit scaenam et | |
| ad rationem veritatis commutatam postea correctam ad- | |
| probavit. utinam dii inmortales fecissent, uti Licymnius | |
| revivisceret et corrigeret hanc amentiam tectoriorumque | 5 |
| errantia instituta! sed quare vincat veritatem ratio falsa, | |
| non erit alienum exponere. quod enim antiqui insumentes | |
| laborem et industriam probare contendebant artibus, id | |
| nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et | |
| quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, | 10 |
| nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur. quis enim | 8.1 |
| antiquorum non uti medicamento minio parce videtur usus | |
| esse? at nunc passim plerumque toti parietes inducuntur. | |
| accedit huc chrysocolla, ostrum, armenium. haec vero | |
| cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes | 5 |
| colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legi- | |
| bus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore reprae- | |
| sententur. |