| Quae commonefacere potui, ut ab errore discedatur in | 7.5.8.9 |
| opere tectorio, satis exposui; nunc de apparitionibus, ut | 10 |
| succurrere potuerit, dicam, et primum, quoniam de calce | |
| initio est dictum, nunc de marmore ponam. | |
| Marmor non eodem genere omnibus regionibus pro- | 6.1.1 |
| creatur, sed quibusdam locis glaebae ut salis micas per- | |
| lucidas habentes nascuntur, quae contusae et molitae prae- | |
| stant operibus utilitatem. quibus autem locis eae copiae | |
| non sunt, caementa marmorea, sive assulae dicuntur, quae | 5 |
| marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur, | |
| <et cum> est subcretum, in operibus utuntur. aliis locis, | |
| ut inter Magnesiae et Ephesi fines, sunt loca, unde foditur | |
| <farina> parata, quam nec molere nec cernere opus est, | |
| sed sic est subtilis, quemadmodum si qua est manu contusa | 10 |
| et subcreta. | |
| Colores vero alii sunt, qui per se certis locis pro- | |
| creantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tracta- | |
| tionibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiun- | |
| tur, uti praestent eandem in operibus utilitatem. primum | 7.1.1 |
| autem exponemus, quae per se nascentia fodiuntur, uti sil, | |
| quod graece ωχρα dicitur. haec vero multis locis, ut etiam | |
| in Italia, invenitur; sed quae fuerat optima, attica, ideo | |
| nunc non habetur, quod Athenis argentifodinae cum habu- | 5 |
| erunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argen- | |
| tum inveniendum. cum ibi vena forte inveniretur, nihilo- | |
| minus uti argentum persequebantur; itaque antiqui egregia | |
| copia silis ad politionem operum sunt usi. item rubricae | 2.1 |
| copiosae multis locis eximuntur, sed optimae paucis, uti | |
| Ponto Sinope, et Aegypto, in Hispania Balearibus, non | |
| minus etiam Lemno, cuius insulae vectigalia Athenien- | |
| sibus senatus populusque Romanus concessit fruenda. pa- | 3.1 |
| raetonium vero ex ipsis locis, unde foditur, habet nomen. | |
| eadem ratione melinum, quod eius metallum in sola | |
| cycladi Melo dicitur esse. creta viridis item pluribus | 4.1 |
| locis nascitur, sed optima Zmyrnae; hanc autem Graeci | |
| θεοδοτειον vocant, quod Theodotus nomine fuerat, cuius | |
| in fundo id genus cretae primum est inventum. auripig- | 5.1 |
| mentum, quod αρσενικον graece dicitur, foditur Ponto. | |
| sandaraca item pluribus locis, sed optima Ponto proxime | |
| flumen Hypanim habet metallum. |