| Ingrediar nunc minii rationes explicare. id autem agris | 7.8.1.1 |
| Ephesiorum Cilbianis primum esse memoratur inventum. | |
| cuius et res et ratio satis magnas habet admirationes. | |
| foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus | |
| ad minium perveniant, vena uti ferrum, magis subrufo | 5 |
| colore, habens circa se rubrum pulverem. cum id foditur, | |
| ex plagis ferramentorum crebras emittit lacrimas argenti | |
| vivi, quae a fossoribus statim colliguntur. hae glaebae, | 2.1 |
| cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem | |
| coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his | |
| ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum | |
| furni, invenitur esse argentum vivum. exemptis glaebis | 5 |
| guttae eae, quae residebunt, propter brevitates non possunt | |
| colligi, sed in vas aquae converruntur et ibi inter se | |
| congruunt et una confunduntur. id autem cum sint quat- | |
| tuor sextariorum mensurae, cum expenduntur, invenientur | |
| esse pondo centum. cum in aliquo vase est confusum, si | 3.1 |
| supra id lapideum centenarium pondus inponatur, natat | |
| in summo neque eum liquorem potest onere suo premere | |
| nec elidere nec dissipare. centenario sublato si ibi auri | |
| scripulum inponatur, non natabit, sed ad imum per se | 5 |
| deprimetur. ita non amplitudine ponderis sed genere | |
| singularum rerum gravitatem esse non est negandum. id | 4.1 |
| autem multis rebus est ad usum expeditum. neque enim | |
| argentum neque aes sine eo potest recte inaurari. cum- | |
| que in veste intextum est aurum eaque vestis contrita | |
| propter vetustatem usum non habeat honestum, panni in | 5 |
| fictilibus vasis inpositi supra ignem comburuntur. is cinis | |
| coicitur in aquam, et additur eo argentum vivum. id | |
| autem omnes micas auri corripit in se et cogit secum | |
| coire. aqua defusa cum id in pannum infunditur et ibi | |
| manibus premitur, argentum per panni raritates propter | 10 |
| liquorem extra labitur compressione coactum, aurum intra | |
| purum invenitur. |