| Revertar nunc ad minii temperaturam. ipsae enim | 7.9.1.1 |
| glaebae, cum sunt aridae, contunduntur pilis ferreis, et | |
| lotionibus et cocturis crebris relictis stercoribus efficiun- | |
| tur, ut adveniant, colores. cum ergo emissae sint ex minio | |
| per argenti vivi relictionem quas in se naturales habuerat | 5 |
| virtutes, efficitur tenera natura et viribus inbecillis. ita- | 2.1 |
| que cum est in expolitionibus conclavium tectis inductum, | |
| permanet sine vitiis suo colore; apertis vero, id est peri- | |
| styliis aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo | |
| sol et luna possit splendores et radios inmittere, cum ab | 5 |
| his locus tangitur, vitiatur et amissa virtute coloris deni- | |
| gratur. itaque cum et alii multi tum etiam Faberius | |
| scriba, cum in Aventino voluisset habere domum eleganter | |
| expolitam, peristyliis parietes omnes induxit minio, qui | |
| post dies xxx facti sunt invenusto varioque colore. ita- | 10 |
| que primo locavit inducendos alios colores. at si qui | 3.1 |
| subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum | |
| colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, | |
| ceram ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam | |
| saeta inducat; deinde postea carbonibus in ferreo vase | 5 |
| compositis eam ceram una cum pariete calfaciundo sudare | |
| cogat lietque, ut peraequetur; deinde tunc candela centun- | |
| culisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curan- | |
| tur (haec autem γανωσις graece dicitur): ita obstans cerae | 4.1 |
| ponticae lorica non patitur nec lunae splendorem nec | |
| solis radios lambendo eripere ex his politionibus colo- | |
| rem. quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae, | |
| nunc traiectae sunt ideo Romam, quod id genus venae | 5 |
| postea est inventum Hispaniae regionibus, <e> quibus | |
| metallis glaebae portantur et per publicanos Romae curan- | |
| tur. eae autem officinae sunt inter aedem Florae et | |
| Quirini. |