| Vitiatur minium admixta calce. itaque si qui velit | 7.9.5.1 |
| experiri id sine vitio esse, sic erit faciendum. ferrea | |
| lamna sumatur, eo minium inponatur, ad ignem conlocetur, | |
| donec lamna candescat. cum e candore color mutatus | |
| fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni, et sic refrige- | 5 |
| ratum si restituatur in pristinum colorem, sine vitio esse | |
| probabitur; sin autem permanserit nigro colore, significabit | |
| se esse vitiatum. | |
| Quae succurrere potuerunt mihi de minio, dixi. chry- | 6.1 |
| socolla adportatur a Macedonia; foditur autem ex îs locis, | |
| qui sunt proximi aerariis metallis. armenium et indicum | |
| nominibus ipsis indicatur, quibus in locis procreatur. | |
| Ingrediar nunc ad ea, quae ex aliis generibus tracta- | 10.1.1 |
| tionum temperaturis commutata recipiunt colorum pro- | |
| prietates. et primum exponam de atramento, cuius usus | |
| in operibus magnas habet necessitates, ut sint notae, quem- | |
| admodum praeparentur certis rationibus artificiorum, ad | 5 |
| id temperaturae. namque aedificatur locus uti laconicum | 2.1 |
| et expolitur marmore subtiliter et levigatur. ante id fit | |
| fornacula habens in laconicum nares, et eius praefurnium | |
| magna diligentia comprimitur, ne flamma extra dissipetur. | |
| in fornace resina conlocatur. hanc autem ignis potestas | 5 |
| urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, | |
| quae circa parietem et camerae curvaturam adhaerescit. | |
| inde collecta partim componitur ex gummi subacta ad usum | |
| atramenti librarii, reliquum tectores glutinum admiscentes | |
| in parietibus utuntur. si autem hae copiae non fuerint | 3.1 |
| paratae, ita necessitatibus erit administrandum, ne expecta- | |
| tione morae res retineatur. sarmenta aut taedae schidiae | |
| comburantur; cum erunt carbones, extinguantur, deinde | |
| in mortario cum glutino terantur: ita erit atramentum | 5 |
| tectoribus non invenustum. non minus si faex vini arefacta | 4.1 |
| et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in | |
| opere inducetur, atramenti suavitatis superque efficiet | |
| colorem; et quo magis ex meliore vino parabitur, non | |
| modo atramenti, sed etiam indici colorem dabit imitari. | 5 |