| Caeruli temperationes Alexandriae primum sunt in- | 7.11.1.1 |
| ventae, postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum. | |
| ratio autem eius, e quibus est inventa, satis habet admi- | |
| rationis. harena enim cum nitri flore conteritur adeo sub- | |
| tiliter, ut efficiatur quemadmodum farina; ea aes cyprum | 5 |
| limis crassis uti scobis facta mixta conspargitur, ut con- | |
| glomeretur; deinde pilae manibus versando efficiuntur et | |
| ita conligantur, ut inarescant; aridae componuntur in | |
| urceo fictili, urcei in fornace: ita aes et ea harena ab ignis | |
| vehementia confervescendo cum coaluerint, inter se dando | 10 |
| et accipiendo sudores a proprietatibus discedunt suisque | |
| viribus per ignis vehementiam confectis caeruleo redi- | |
| guntur colore. usta vero, quae satis habet utilitatis in | 2.1 |
| operibus tectoriis, sic temperatur. glaeba silis boni co- | |
| quitur, ut sit in igni candens; ea autem aceto extinguitur | |
| et efficitur purpureo colore. | |
| De cerussa aerugineque, quam nostri aerucam vocitant, | 12.1.1 |
| non est alienum, quemadmodum comparetur, dicere. Rhodo | |
| enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sar- | |
| menta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis | |
| obturant, ne spiramento obturatum emittatur. post cer- | 5 |
| tum tempus aperientes inveniunt e massis plumbeis cerus- | |
| sam. eadem ratione lamellas aereas conlocantes efficiunt | |
| aeruginem, quae aeruca appellatur. cerussa vero, cum | 2.1 |
| in fornace coquitur, mutato colore ad ignem [incendi] | |
| efficitur sandaraca—id autem incendio facto ex casu didi- | |
| cerunt homines—et ea multo meliorem usum praestat, | |
| quam quae de metallis per se nata foditur. | 5 |