| Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissimam et | 7.13.1.1 |
| excellentissimam habet praeter hos colores aspectus sua- | |
| vitatem. id autem excipitur e conchylio marino, e quo | |
| purpura efficitur, cuius non minores sunt quam ceterarum | |
| <rerum> naturae considerantibus admirationes, quod habet | 5 |
| non in omnibus locis, quibus nascitur, unius generis colo- | |
| rem, sed solis cursu naturaliter temperatur. itaque quod | 2.1 |
| legitur Ponto et Gallia, quod hae regiones sunt proximae | |
| ad septentrionem, est atrum; progredientibus inter septen- | |
| trionem et occidentem invenitur lividum; quod autem | |
| legitur ad aequinoctialem orientem et occidentem, inveni- | 5 |
| tur violaceo colore; quod vero meridianis regionibus ex- | |
| cipitur, rubra procreatur potestate, et ideo hoc Rhodo | |
| etiam insula creatur ceterisque eiusmodi regionibus, quae | |
| proximae sunt solis cursui. ea conchylia, cum sunt lecta, | 3.1 |
| ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea | |
| sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo | |
| comparatur. et quod ex concharum marinarum testis ex- | |
| imitur, ideo ostrum est vocitatum. id autem propter sal- | 5 |
| suginem cito fit siticulosum, nisi mel habeat circa fusum. | |
| Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae radice | 14.1.1 |
| et hysgino, non minus et ex floribus alii colores. itaque | |
| tectores, cum volunt sil atticum imitari, violam aridam | |
| coicientes in vas cum aqua, confervefaciunt ad ignem, | |
| deinde, cum est temperatum, coiciunt <in> linteum, et inde | 5 |
| manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex | |
| violis coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentes | |
| efficiunt silis attici colorem. eadem ratione vaccinium | 2.1 |
| temperantes et lacte miscentes purpuram faciunt elegan- | |
| tem. item qui non possunt chrysocolla propter caritatem | |
| uti, herba, quae luteum appellatur, caeruleum inficiunt, et | |
| utuntur viridissimum colorem; haec autem infectiva appel- | 5 |
| latur. item propter inopiam coloris indici cretam selinu- | |
| siam aut anulariam vitro, quod Graeci ισατιν appellant, | |
| inficientes imitationem faciunt indici coloris. |