| Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitates | 7.14.3.1 |
| quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habe- | |
| ant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere | |
| potuit, in hoc libro perscripsi. itaque omnes aedificationum | |
| perfectiones, quam habere debeant opportunitatem ratio- | 5 |
| cinationis, septem voluminibus sunt finitae; insequenti | |
| autem de aqua, si quibus locis non fuerit, quemadmodum | |
| inveniatur et qua ratione ducatur quibusque rebus, si erit | |
| salubris et idonea, probetur, explicabo. |