| LIBER OCTAVUS | |
| De septem sapientibus Thales Milesius omnium rerum | 8.pr.1.1 |
| principium aquam est professus, Heraclitus ignem, Mago- | |
| rum sacerdotes aquam et ignem, Euripides, auditor Anaxa- | |
| gorae, quem philosophum Athenienses scaenicum appella- | |
| verunt, aera et terram, eamque e caelestium imbrium | 5 |
| conceptionibus inseminatam fetus gentium et omnium ani- | |
| malium in mundo procreavisse, et quae ex ea essent | |
| prognata, cum dissolverentur temporum necessitate coacta, | |
| in eandem redire, quaeque de aere nascerentur, item in | |
| caeli regiones reverti neque interitiones recipere et dissolu- | 10 |
| tione mutata in eam recidere, in qua ante fuerant, pro- | |
| prietatem. Pythagoras vero, Empedocles, Epicharmos alii- | |
| que physici et philosophi haec principia esse quattuor | |
| proposuerunt: aerem, ignem, terram, aquam, eorumque | |
| inter se cohaerentiam naturali figuratione e generum dis- | 15 |
| criminibus efficere qualitates. animadvertimus vero non | 2.1 |
| solum nascentia ex his esse procreata, sed etiam res om- | |
| nes non ali sine eorum potestate neque crescere nec tueri. | |
| namque corpora sine spiritus redundantia non possunt | |
| habere vitam, nisi aer influens cum incremento fecerit | 5 |
| auctus et remissiones continenter. caloris vero si non | |
| fuerit in corpore iusta comparatio, non erit spiritus ani- | |
| malis neque erectio firma, cibique vires non poterunt | |
| habere coctionis temperaturam. item si non terrestri cibo | |
| membra corporis alantur, deficient et ita a terreni prin- | 10 |
| cipii mixtione erunt deserta. animalia vero si fuerint sine | 3.1 |
| umoris potestate, exsanguinata et exsucata [a principiorum | |
| liquore] interarescent. igitur divina mens, quae proprie | |
| necessaria essent gentibus, non constituit difficilia et cara, | |
| uti sunt margaritae, aurum, argentum ceteraque, quae ne- | 5 |
| que corpus nec natura desiderat, sed sine quibus morta- | |
| lium vita non potest esse tuta, effudit ad manum parata | |
| per omnem mundum. itaque ex his, si quid forte defit in | |
| corpore spiritus, ad restituendum aer adsignatus id prae- | |
| stat. apparatus autem ad auxilia caloris solis impetus et | 10 |
| ignis inventus tutiorem efficit vitam. item terrenus fruc- | |
| tus escarum praestans copiis supervacuis desiderationibus | |
| alit et nutrit animales pascendo continenter. aqua vero | |
| non solum potus sed infinitas usu praebendo necessitates, | |
| gratas, quod est gratuita, praestat utilitates. ex eo etiam | 4.1 |
| qui sacerdotia gerunt moribus Aegyptiorum, ostendunt | |
| omnes res e liquoris potestate consistere. itaque cum hy- | |
| dria aqua ad templum aedemque casta religione refertur, | |
| tunc in terra procumbentes manibus ad caelum sublatis | 5 |
| inventionis gratias agunt divinae benignitati. |