| Cum ergo et a physicis et philosophis et ab sacer- | 8.pr.4.7 |
| dotibus iudicetur ex potestate aquae omnes res constare, | |
| putavi, quoniam in prioribus septem voluminibus rationes | |
| aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere de inven- | 10 |
| tionibus aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus | |
| virtutes, quibusque rationibus ducatur, et quemadmodum | |
| ante probetur, scribere. est enim maxime necessaria et | 1.1.1 |
| ad vitam et ad delectationes et ad usum cotidianum. | |
| Ea autem erit facilior, si erunt fontes aperti et fluentes. | |
| sin autem non profluent, quaerenda sub terra sunt capita | |
| et colligenda. quae sic erunt experienda, uti procumbatur | 5 |
| in dentes, antequam sol exortus fuerit, in locis, quibus | |
| erit quaerendum, et in terra mento conlocato et fulto | |
| prospiciantur eae regiones; sic enim non errabit excelsius | |
| quam oporteat visus, cum erit inmotum mentum, sed | |
| libratam altitudinem in regionibus certa finitione designa- | 10 |
| bit. tunc, in quibus locis videbuntur umores concrispantes | |
| et in aera surgentes, ibi fodiatur; non enim in sicco loco | |
| hoc potest signum fieri. | |
| Item animadvertendum est quaerentibus aquam, quo | 2.1 |
| genere sint loca; certa enim sunt, in quibus nascitur. in | |
| creta tenuis et exilis et non alta est copia; ea erit non | |
| optimo sapore. item sabulone soluto tenuis, sed inferioris | |
| loci invenietur; ea erit limosa et insuavis. terra autem | 5 |
| nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis | |
| tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt; | |
| haec habent optimum saporem. glarea vero mediocres | |
| et non certae venae reperiuntur; hae quoque sunt egregia | |
| suavitate. item sabulone masculo harenaque carbunculo | 10 |
| certiores et stabiliores sunt copiae; eaeque sunt bono | |
| sapore. rubro saxo et bonae et copiosae, si non per | |
| intervenia dilabantur et liquescant. sub radicibus autem | |
| montium et in saxis silicibus uberiores et affluentiores; | |
| eaeque frigidiores sunt et salubriores. campestribus autem | 15 |
| fontibus salsae, graves, tepidae, non suaves, nisi quae ex | |
| montibus sub terra submanantes erumpunt in medios | |
| campos ibique arborum umbris contectae praestant mon- | |
| tanorum fontium suavitatem. signa autem, quibus terrarum | 3.1 |
| generibus supra scriptum est, ea invenientur nascentia: | |
| tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera | |
| aliaque, quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per | |
| se sine umore. solent autem eadem in lacunis nata esse, | 5 |
| quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus | |
| et agris per hiemem propterque capacitatem diutius con- | |
| servant umorem. quibus non est credendum, sed quibus | |
| regionibus et terris, non lacunis, ea signa nascuntur, non | |
| sata, sed naturaliter per se procreata, ibi est quaerenda. | 10 |
| in quibus si eae significabuntur inventiones, sic erunt ex- | 4.1 |
| periundae. fodiatur quoquoversus locus latus ne minus | |
| pedes <tres, altus pedes> quinque, in eoque conlocetur | |
| circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum aut | |
| pelvis. ex his quod erit paratum, id intrinsecus oleo un- | 5 |
| gatur ponaturque inversum, et summa fossura operiatur | |
| harundinibus aut fronde, supra terra obruatur; tum postero | |
| die aperiatur, et si in vaso stillae sudoresque erunt, is | |
| locus habebit aquam. item si vasum ex creta factum non | 5.1 |
| coctum in ea fossione eadem ratione opertum positum | |
| fuerit, si is locus aquam habuerit, cum apertum fuerit, | |
| vas umidum erit et iam dissolvetur ab umore. vellusque | |
| lanae si conlocatum erit in ea fossura, insequenti autem | 5 |
| die de eo aqua expressa erit, significabit eum locum habere | |
| copiam. non minus si lucerna concinnata oleique plena | |
| et accensa in eo loco operta fuerit conlocata et postero | |
| die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei et en- | |
| lychnii ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum | 10 |
| habere aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit umores. | |
| item in eo loco ignis factus si fuerit et percalefacta terra | |
| et adusta vaporem nebulosum ex se suscitaverit, is locus | |
| habebit aquam. cum haec ita erunt pertemptata et, quae | 6.1 |
| supra scripta sunt, signa inventa, tum deprimendus est | |
| puteus in eo loco, et si erit caput aquae inventum, plures | |
| circa sunt fodiendi et per specus in unum locum omnes | |
| conducendi. | 5 |