| Haec autem maxime in montibus et regionibus septen- | 8.1.6.6 |
| trionalibus sunt quaerenda, eo quod in his et suaviora et | |
| salubriora et copiosiora inveniuntur. aversi enim sunt | |
| solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores | |
| et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes | 10 |
| et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt | |
| umores exurere. intervallaque montium maxime recipiunt | 7.1 |
| imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris | |
| arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde | |
| liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt | |
| ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium | 5 |
| erumpunt ructus. campestribus autem locis contrario non | |
| possunt habere copias. nam quaecumque sunt, non possunt | |
| habere salubritatem, quod solis vehemens impetus propter | |
| nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens | |
| ex planitie camporum umorem, et si quae sunt aquae | 10 |
| apparentes, ex his, quod est levissimum tenuissimumque | |
| et subtili salubritate, aer avocans dissipat in impetum caeli, | |
| quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes, | |
| eae in fontibus campestribus relinquuntur. itaque, quae | 2.1.1 |
| ex imbribus aqua colligitur, salubriores habet virtutes, | |
| quod eligitur ex omnibus fontibus levissimis subtilibusque | |
| tenuitatibus, deinde per aeris exercitationem percolata | |
| tempestatibus liquescendo pervenit ad terram. etiamque | 5 |
| non crebriter in campis confluunt imbres, sed in montibus | |
| aut ad ipsos montes, ideo quod umores ex terra matutino | |
| solis ortu moti cum sunt egressi, in quamcumque partem | |
| caeli sunt proclinati, trudunt aera; deinde, cum sunt moti, | |
| propter vacuitatem loci post se recipiunt aeris ruentis | 10 |
| undas. aer autem, qui ruit, trudens quocumque umorem | 2.1 |
| per vim spiritus impetus et undas crescentes facit ventorum. | |
| a ventis autem quocumque feruntur umores conglobati | |
| ex fontibus et fluminibus et paludibus et pelago, cum | |
| tepores solis colligunt et exhauriunt et ita tollunt in altitu- | 5 |
| dinem nubes. deinde cum aeris unda nitentes, cum perven- | |
| tum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter | |
| plenitatem et gravitatem liquescendo disparguntur et ita | |
| diffunditur in terras. |