| Vaporem autem et nebulas et umores ex terra nasci | 8.2.3.1 |
| haec videtur efficere ratio, quod ea habet in se et calores | |
| fervidos et spiritus inmanes refrigerationesque et aquarum | |
| magnam multitudinem. ex eo, cum refrigeratum noctu sol | |
| oriens impetu tangit orbem terrae et ventorum flatus | 5 |
| oriuntur per tenebras, ab umidis locis egrediuntur in alti- | |
| tudinem nubes. aer autem cur a sole percalefactus cum | |
| rationibus tollit ex terra umores, licet ex balineis exem- | 4.1 |
| plum capere. nullae enim camerae, quae sunt caldariorum, | |
| supra se possunt habere fontes, sed caelum, quod est ibi | |
| ex praefurniis ab ignis vapore percalefactum, corripit ex | |
| pavimentis aquam et aufert secum in camararum curva- | 5 |
| turas et sustinet, ideo quod semper vapor calidus in alti- | |
| tudinem se trudit. et primo non remittit propter brevi- | |
| tatem, simul autem plus umoris habet congestum, non | |
| potest sustinere propter gravitatem, sed stillat supra | |
| lavantium capita. item eadem ratione caelestis aer, cum | 10 |
| ab sole percepit calorem, ex omnibus locis hauriendo tollit | |
| umores et congregat ad nubes. ita enim terra fervore | |
| tacta eicit umores, <ut> etiam corpus hominis ex calore | |
| emittit sudores. indices autem sunt eius rei venti, ex | 5.1 |
| quibus qui a frigidissimis partibus veniunt procreati, sep- | |
| tentrio et aquilo, extenuatos siccitatibus in aere flatus | |
| spirant; auster vero et reliqui, qui a solis cursu impetum | |
| faciunt, sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod | 5 |
| percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus | |
| terris lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad | |
| septentrionales regiones. | |
| Haec autem sic fieri testimonio possunt esse capita | 6.1 |
| fluminum, quae orbe terrarum chorographiis picta item- | |
| que scripta plurima maximaque inveniuntur egressa ad | |
| septentrionem. primumque in India Ganges et Indus ab | |
| Caucaso monte oriuntur; Syria Tigris et Euphrates; Asiae | 5 |
| item Ponto Borysthenes, Hypanis, Tanais; Colchis Phasis; | |
| Gallia Rhodanus; Celtica Rhenus; citra Alpis Timavos et | |
| Padus; Italia Tiberis; Maurusia, quam nostri Mauretaniam | |
| appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septen- | |
| trionali regione progreditur per occidentem ad lacum | 10 |
| Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex | |
| lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meri- | |
| diana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, | |
| circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum | |
| regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina | 15 |
| Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes | |
| ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem | |
| pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in | |
| Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur. ex Mauretania | 7.1 |
| autem caput Nili profluere ex eo maxime cognoscitur, | |
| quod ex altera parte montis Atlantis alia capita item pro- | |
| fluentia ad occidentem Oceanum <petunt>, ibique nascun- | |
| tur ichneumones, crocodili, aliae similes bestiarum piscium- | 5 |
| que naturae praeter hippopotamos. |