| Ergo cum omnia flumina magnitudinibus in orbis ter- | 8.2.8.1 |
| rarum descriptionibus a septentrione videantur profluere | |
| Afrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiecti | |
| solis cursui, latentes penitus habeant umores nec fontes | |
| crebros amnesque raros, relinquitur, uti multo meliora | 5 |
| inveniantur capita fontium, quae ad septentrionem aut | |
| aquilonem spectant, nisi si inciderint in sulphurosum lo- | |
| cum aut aluminosum seu bituminosum. tunc enim per- | |
| mutantur <et> aut calidae aquae aut frigidae odore malo | |
| et sapore profundunt fontes. neque enim calidae aquae | 9.1 |
| est ulla proprietas, sed frigida aqua, cum incidit percur- | |
| rens in ardentem locum, effervescit et percalefacta egre- | |
| ditur per venas extra terram. ideo diutius non potest | |
| permanere, sed brevi spatio fit frigida. namque si natura- | 5 |
| liter esset calida, non refrigeraretur calor eius. sapor autem | |
| et odor et color eius non restituitur, quod intinctus et | |
| commixtus est propter naturae raritatem. | |
| Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex quibus | 3.1.1 |
| profluit aqua sapore optimo, quae in potione ita est sua- | |
| vis, uti nec fontalis ab Camenis nec Marcia saliens desi- | |
| deretur. haec autem ab natura perficiuntur his rationibus. | |
| cum in imo per alumen aut bitumen seu sulphur ignis | 5 |
| excitatur, ardore percandefacit terram, quae est supra | |
| se; item fervidum emittit in superiora loca vaporem, et | |
| ita, si qui in îs locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae | |
| nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et | |
| ita profluunt incorrupto sapore. sunt etiam odore et sa- | 2.1 |
| pore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis | |
| penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per | |
| longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt | |
| supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in | 5 |
| Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes fri- | |
| gidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis | |
| locis similibus. hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur | |
| aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte peni- | |
| tus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus of- | 10 |
| fensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus, | |
| et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes | |
| egrediuntur. ex his autem qui non sunt aperti, sed <grumis> | |
| aut saxis continentur, per angustas venas vehementia | |
| spiritus extruduntur ad summos grumorum tumulos. ita- | 3.1 |
| que qui putant se altitudine, qua sunt grumi, capita fon- | |
| tium posse habere, cum aperiunt fossuras latius, decipiun- | |
| tur. namque uti aeneum vas non in summis labris plenum | |
| sed aquae mensurae suae capacitatis habens <e> tribus duas | 5 |
| partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehe- | |
| menti fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem | |
| propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris vali- | |
| dam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus ex- | |
| tollens operculum et crescens abundat, sublato autem oper- | 10 |
| culo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum | |
| locum residit: ad eundem modum ea capita fontium cum | |
| sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae | |
| bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per | |
| raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in | 15 |
| libramenti proprietatem. |