| Omnis autem aqua calida ideo [quod] est medicamen- | 8.3.4.1 |
| tosa, quod in pravis rebus percocta aliam virtutem recipit | |
| ad usum. namque sulphurosi fontes nervorum labores | |
| reficiunt percalefaciendo exurendoque caloribus e corpori- | |
| bus umores vitiosos. aluminosi autem, cum dissoluta mem- | 5 |
| bra corporum paralysi aut aliqua vi morbi receperunt, fo- | |
| vendo per patentes venas refrigerationem contraria caloris | |
| vi reficiunt, et hoc continenter restituuntur in antiquam | |
| membrorum curationem. bituminosi autem interioris cor- | |
| poris vitia potionibus purgando solent mederi. est autem | 5.1 |
| aquae frigidae genus nitrosum, uti Pinnae Vestinae, Cu- | |
| tiliis aliisque locis similibus, quae potionibus depurgat per | |
| alvumque transeundo etiam strumarum minuit tumores. | |
| ubi vero aurum, argentum, ferrum, aes, plumbum reliquae- | 5 |
| que res earum similes fodiuntur, fontes inveniuntur copiosi, | |
| sed hi maxime sunt vitiosi. habent enim, uti aquae calidae | |
| sulphur alumen bitumen, faecem, quae, per potiones cum | |
| in corpus iniit et per venas permanando nervos attingit | |
| et artus, eos durat inflando. igitur nervi inflatione tur- | 10 |
| gentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos | |
| aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis | |
| et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent ve- | |
| narum raritates. aquae autem species est, quae cum habeat | 6.1 |
| non satis perlucidas * * * et ipsa uti flos natat in | |
| summo, colore similis vitri purpurei. haec maxime consi- | |
| derantur Athenis. ibi enim ex eiusmodi locis et fontibus | |
| in asty et ad portum Piraeum ducti sunt salientes, e | 5 |
| quibus bibit nemo propter eam causam, sed lavationibus | |
| et reliquis rebus utuntur, bibunt autem ex puteis et ita | |
| vitant eorum vitia. Troezeni non potest id vitari, quod | |
| omnino aliud genus aquae non reperitur, nisi quod Cib- | |
| deli habeant; itaque in ea civitate aut omnes aut maxima | 10 |
| parte sunt pedibus vitiosi. Cilicia vero civitate Tarso | |
| flumen est nomine Cydnos, in quo podagrici crura mace- | |
| rantes levantur dolore. |