Sunt autem et alia multa genera, quae habent suas
|
8.3.7.1
|
proprietates, ut in Sicilia flumen est Himeras, quod, a
|
|
fonte cum est progressum, dividitur in duas partes; quae
|
|
pars profluit contra Etruriam, quod per terrae dulcem
|
|
sucum percurrit, est infinita dulcedine, quae altera parte
|
5
|
per eam terram currit, unde sal foditur, salsum habet
|
|
saporem. item Paraetonio et quod est iter ad Ammonem
|
|
et Casio ad Aegyptum lacus sunt palustres, qui ita sunt
|
|
salsi, ut habeant insuper se salem congelatum. sunt autem
|
|
et aliis pluribus locis et fontes et flumina <et> lacus, qui
|
10
|
per salifodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur.
|
|
alii autem per pingues terrae venas profluentes uncti oleo
|
8.1
|
fontes erumpunt, uti Solis, quod oppidum est Ciliciae,
|
|
flumen nomine Liparis, in quo natantes aut lavantes ab
|
|
ipsa aqua unguntur. similiter Aethiopiae lacus est, qui
|
|
unctos homines efficit, qui in eo nataverint, et India, qui
|
5
|
sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item
|
|
Carthagini fons, in quo natat insuper oleum, odore uti
|
|
scobe citreo; quo oleo etiam pecora solent ungere. Za-
|
|
cyntho et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes sunt,
|
|
qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt. Baby-
|
10
|
lone lacus amplissima magnitudine, qui λιμνη ασφαλτιτις
|
|
appellatur, habet supra natans liquidum bitumen; quo
|
|
bitumine et latere testaceo structum murum Samiramis
|
|
circumdedit Babyloni. item Iope in Syria Arabiaque
|
|
Nomadum lacus sunt inmani magnitudine, qui emittunt
|
15
|
bituminis maximas moles, quas diripiunt qui habitant circa.
|
|
id autem non est mirandum; nam crebrae sunt ibi lapidi-
|
9.1
|
cinae bituminis duri. cum ergo per bituminosam terram
|
|
vis erumpit aquae, secum extrahit et, cum sit egressa extra
|
|
terram, secernitur et ita reicit ab se bitumen. etiamque
|
|
est in Cappadocia in itinere, quod est inter Mazaca et
|
5
|
Tyana, lacus amplus, in quem lacum pars sive harundinis
|
|
sive alii generis si demissa fuerit et postero die exempta,
|
|
ea pars, quae fuerit exempta, invenietur lapidea, quae
|
|
autem pars extra aquam manserit, permanet in sua proprie-
|
|
tate. ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet
|
10.1
|
aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et vineas
|
|
fossis ductis inmittitur; haec autem efficitur post annum
|
|
crusta lapidea. ita quotannis dextra ac sinistra margines
|
|
ex terra faciundo inducunt eam et efficiunt his crustis in
|
5
|
agris saepta. hoc autem ita videtur naturaliter fieri, quod
|
|
in îs locis et ea terra, quibus [is] nascitur, sucus subest
|
|
coaguli naturae similis; deinde cum commixta vis egre-
|
|
ditur per fontes extra terram, a solis et aeris calore cogi-
|
|
tur congelari, ut etiam in areis salinarum videtur. item
|
11.1
|
sunt ex amaro suco terrae fontes exeuntes vehementer
|
|
amari, ut in Ponto est flumen Hypanis. <is> a capite
|
|
profluit circiter milia xl sapore dulcissimo; deinde, cum
|
|
pervenit ad locum, qui est ab ostio ad milia clx, admi-
|
5
|
scetur ei fonticulus oppido quam parvulus. is cum in eum
|
|
influit, tunc tantam magnitudinem fluminis facit amaram,
|
|
ideo quod per id genus terrae et venas, unde sandaracam
|
|
fodiunt, ea aqua manando perficitur amara.
|
|