| Haec autem dissimilibus saporibus a terrae proprie- | 8.3.12.1 |
| tate perficiuntur, uti etiam in fructibus videtur. si enim | |
| radices arborum aut vitium aut reliquorum seminum non | |
| ex terrae proprietatibus sucum capiendo ederent fructus, | |
| uno genere essent in omnibus locis et regionibus omnium | 5 |
| sapores. sed animadvertimus insula Lesbo vinum protro- | |
| pum, Maeonia Catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia | |
| Mamertinum, Campania Falernum, Terracina et Fundis | |
| Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili multitu- | |
| dine genera vini virtutesque procreari. quae non aliter | 10 |
| possunt fieri, nisi, cum terrenus umor suis proprietatibus | |
| saporis in radicibus sit infusus, enutrit materiam, per quam | |
| egrediens ad cacumen profundat proprium loci et generis | |
| sui <in> fructus saporem. quodsi terra generibus umo- | 13.1 |
| rum non esset dissimilis et disparata, non tantum in Syria | |
| et Arabia in harundinibus et iuncis herbisque omnibus | |
| essent odores, neque arbores turiferae, neque piperis darent | |
| bacas, nec murrae glaebulae, nec Cyrenis in ferulis laser | 5 |
| nasceretur, sed in omni terra regionibus eodem genere | |
| omnia procrearentur. has autem varietates terrae umoris | |
| qualitatis regionibus et locis inclinatio mundi et solis im- | |
| petus propius aut longius cursum faciendo tales efficit. | |
| nec solum in his rebus, sed etiam in pecoribus et armentis | 10 |
| haec non ita similiter efficerentur, nisi proprietates singu- | |
| larum terrarum <umorum> in regionibus ad solis pote- | |
| statem temperarentur. sunt enim Boeotiae flumina Cephisos | 14.1 |
| et Melas, Lucanis Crathis, Troia Xanthus inque agris Cla- | |
| zomeniorum et Erythraeorum et Laodicensium fontes. ad | |
| <ea> flumina cum pecora suis temporibus anni parantur ad | |
| conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo cotidie | 5 |
| potum, ex eoque, quamvis sint alba, procreant aliis locis | |
| leucophaea, aliis locis pulla, aliis coracino colore. ita | |
| proprietas liquoris, cum inît in corpus, proseminat intinctam | |
| sui cuiusque generis qualitatem. igitur quod in campis | |
| Troianis proxime flumen armenta rufa et pecora leucophaea | 10 |
| nascuntur, ideo id flumen Ilienses Xanthum appellavisse | |
| dicuntur. |