| Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae | 8.3.15.1 |
| per maleficum sucum terrae percurrentia recipiunt in se | |
| vim venenatam, uti fuisse dicitur Terracinae fons, qui | |
| vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant inprudentes, | |
| vita privabantur; quapropter antiqui eum obstruxisse di- | 5 |
| cuntur. et Chrobsi Thracia lacus, ex quo non solum qui | |
| biberint, moriuntur, sed etiam qui laverint. item in Thes- | |
| salia fons est profluens, ex quo fonte nec pecus ullum | |
| gustat nec bestiarum genus ullum propius accedit; ad | |
| quem fontem proxime est arbor florens purpureo colore. | 10 |
| non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, | 16.1 |
| dextra ac sinistra monumenti advenientes duo rivi con- | |
| currunt in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores | |
| pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem, | |
| qui est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod | 5 |
| mortiferam aquam dicitur habere. item est in Arcadia | |
| Nonacris nominata terrae regio, quae habet in montibus | |
| ex saxo stillantes frigidissimos umores. haec autem aqua | |
| Στυγος υδωρ nominatur, quam neque argenteum neque | |
| aeneum nec ferreum vas potest sustinere, sed dissilit et | 10 |
| dissipatur. conservare autem eam et continere nihil aliud | |
| potest nisi mulina ungula, qua etiam memoratur ab Anti- | |
| patro in provinciam, ubi erat Alexander, per Iollam filium | |
| perlata esse et ab eo ea aqua regem esse necatum. item | 17.1 |
| Alpibus in Cottii regno est aqua, ex qua qui gustant, | |
| statim concidunt. agro autem Falisco via Campana in | |
| campo Corneto est lucus, in quo fons oritur, ibique avium | |
| et lacertarum reliquarumque serpentium ossa iacentia | 5 |
| apparent. | |
| Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyn- | |
| cesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis | |
| pluribus, quae hanc habent virtutem, uti calculos, in vesi- | |
| cis qui nascuntur in corporibus hominum, potionibus discu- | 10 |
| tiant. fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, quod acer | 18.1 |
| et acidus sucus subest in ea terra, per quam egredientes | |
| venae intinguntur acritudine, et ita, cum in corpus inie- | |
| runt, dissipant quae ex aquarum subsidentia in corporibus | |
| et concrescentia offenderunt. quare autem discutiantur ex | 5 |
| acidis eae res, sic possumus animadvertere. ovum in aceto | |
| si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissol- | |
| vetur. item plumbum, quod est lentissimum et gravissi- | |
| mum, si in vase conlocatum fuerit et in eo acetum suffu- | |
| sum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur, uti | 10 |
| plumbum dissolvatur et fiat cerussa. eisdem rationibus | 19.1 |
| aes, quod etiam solidiore est natura, similiter curatum si | |
| fuerit, dissipabitur et fiet aerugo. item margarita. non | |
| minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest | |
| per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto | 5 |
| sparso dissiliunt et dissolvuntur. ergo cum has res ante | |
| oculos ita fieri videamus, ratiocinemur isdem rationibus | |
| ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e | |
| natura rerum similiter posse curari. |