Medicus tyrannicida
Tyrannicidae praemium. Tyrannus suspicatus sibi venenum 13.1
datum ab eo medico, quem in arce habebat, torsit eum; ille
pernegavit. misit ad medicum civitatis. dixit datum illi ab illo
venenum, sed se remedium daturum. dedit poculum, quo ex-
hausto statim periit tyrannus. contendunt de praemio. 5
Absit, sanctissimi iudices, ut hanc vos fidem tyrannicidii detra-
hatis, quam et medicus confirmaverit et tyrannus. Confingunt
nocendi voluntatem, postquam sanandi rationem perdiderunt.
Poenas meas hinc cogitate, in quibus nec ira nec natura
cessavit. tolerabilis vis est, ubi ad consuetudinem mali causa 10
necessitatis emergit. Praemium consequitur qui ausus est et
confirmare meum venenum et suum remedium polliceri? Vltio
quidem illa, non quaestio. tyrranus venenum quaesivit? se
vindicavit! O quam facile †gerunt persuasiones illecebramque
in contrarium transferuntur †virus serpebat interius et artus 15
omnes longa poenarum dilatione languebant: veneficium iam
tyrannus agnoverat. quia instantem interitum sentiebat, festi-
nans medicum flagitabat. Vnde venenum tam celeriter prae-
parasti? dicis forte "maior mihi dandi veneni fiebat occasio,
quae ex ipsius voluntate veniebat". nativum hoc genus 20
<ti>moris est, ut ex sensu priore ad cuncta cautior sollicitudo
procedat. nonne iam apud tyrannum cuncta suspecta praesens
formido faciebat? Medicum tota arce clamabat, quasi ego de
tyrannicidio non negassem. in arce me nec animus deseruit nec
venenum. 25