< . . . >
Veneficii rea torqueatur, donec conscios indicet. Amissa uxore, 12.1
ex qua habebat filium, duxit alteram et de ea suscepit filiam.
adoleverunt ambo infantes. repente ambiguis signis perit
adulescens. pater uxorem accusavit et damnavit. cum torque-
retur, filiam sibi consciam dixit. petitur puella ex lege ad poe- 5
nam. adest ei pater.
Noverca filios nostros aut insimulatione persequitur aut veneno,
quae scelus suum et in domo veneficae et in suppliciis docuit
parricidae. Adoleverunt ambo, sed minor filia et praeter sexum
multo fratre simplicior. In uno utriusque mortem videtis: cum 10
periit adulescens, et fratri venenum datum est et sorori. O
novercae stulta crudelitas: amasset et consciam putaremus?
pro nefas! conscia dicitur, cui frater perit! Cur, postquam ado-
levit puella, est interemptus adulescens? tamdiu ergo fuit
novercae quieta crudelitas, quamdiu aetas illius ad persuasio- 15
nem conscientiae perveniret? modum non habet iracundia
metiendi.