Damnati adoptivi
Pauper et dives inimici. pauperi tres filii. quodam tempore visi 11.1
sunt amici. petit dives a paupere filios in adoptionem et accepit.
unus in adulterio deprehensus est et occisus, alius affectatae
tyrannidis reus factus est damnatus. tertium pauper repetit.
dives contradicit. 5
Nihil tamen praeter luctus meos gravius quam quod, ubi odia
nihil fecere, videatur amicitia plus nocere. Quicquid esse potuit
in paupere, totum dives accepit. qui si bonum animum in
adulescentes meos tenuit, filios ambo perdidimus. Novum
audaciae genus: tyrannidem affectat pauperis filius. Vtinam sic 10
filios perdidissem, ut queri de fortuna liceret! dolere integre
non potest, qui urgetur irasci. Scio, quales habuerim: et inimico
et diviti placere potuerunt. Divitiae inconstantium animo-
rum [in] summa pernicies. < . . . > vel velle ad me redire vel nolle:
si vult, non delectat qui retinetur invitus; si non vult, iam timeo, 15
quod divitias amare coepit. Permissae licentiae magna securitas
est potestas cum moderatione. Recordare, quantis meis re-
demerim malis, ne adhuc videremur inimici!